5 LIBER I. CAP. 1. enim rebus, tum maxime etiam in architectura haec duo insunt, quod significatur et quod significat. Si¬ gnificatur proposita res de qua dicitur: hanc autem significat demonstratio rationibus doctrinarum ex¬ ulicata. Quare videtur utraque exercitatus esse de¬ bere, qui se architectum profiteatur. Itaque eum et ingeniosum esse oportet, et ad disciplinas doeilem; neque enim ingenium sine disciplina, aut disciplina sine ingenio perfectum artificem potest efficere; et ut litteratus sit, peritus graphidos, eruditus geome¬ tria, et optices non ignarus, instructus arithmetica, historias complures noverit, philosophos diligenter audiverit, musicam sciverit, medicinae non sitignarus, responsa juris consultorum noverit, astrologiam coe¬ lique rationes cognitas habeat. 4. Quae cur ita sint, bae sunt causae. Litteras architectum scire oportet, uti commentariis memoriam firmiorem efficere pos¬ sit. Deinde graphidos scientiam habere, quo facilius exemplaribus pictis quam velit operis speciem defor¬ mare valeat. Geometria autem plura praesidia prae¬ stat architecturae: et primum euthygrammi et circi¬ ni tradit usum, e quo maxime facilius aedificiorum in areis expediuntur descriptiones, normarumque et librationum et linearum directiones. Item per Opti¬ cen in aedificiis ab certis regionibus coeli lumina recte ducuntur. Per Arithmeticen vero sumptus ae¬ dificiorum consummantur, mensurarum rationes ex¬ plicantur: difficilesque quaestiones geometricis ra¬ tionibus et methodis inveniuntur. 5. Historias au¬ tem plures novisse oportet, quod multa ornamenta saepe in operibus architecti designant, de quibus ar¬ gumentis rationem, cur fecerint, quaerentibus red¬ dere debent. Quem ad modum si quis statuas mar¬ moreas muliebres stolatas, quae Caryatides dicun¬ tur, pro columnis in opere statuerit, et insuper mu¬ tulos et coronas collocaverit, percontantibus ita reddet rationem. Carya civitas Peloponnensis cum