MARE tur. Inde magna populo Romano vecti-
galia. Addit Plinius impoſitis ſagitta- riorum cohortibus piratarum metu na-
vigatum: ſolamque Indiam quingenties
ſeſtertium, ſi Arabiam addas & Seres,
millies annis omnibus Romano Imperio
ademiſſe: & merces centuplicato vendi-
tas. Et hæc quidem vetera ſatis arguunt
primos non fuiſſe Luſitanos. In ſingulis
autem ſui partibus Oceanus ille & tunc
cum eum Luſitani ingreſſi ſunt, & nun-
quam non cognitus fuit. Mauri enim,
Æthiopes, Arabes, Perſæ, Indi eam maris
partem cujus ipſi accolę ſunt, neſcire neu-
tiquam potuerunt. Mentiuntur ergo qui
ſe mare illud inveniſſe jactant. Quid igi-
tur, dicet aliquis, parumne videtur, quod
Luſitani intermiſſam multis forte ſæculis
navigationem primi repararunt, & , quod
negari non poteſt, Europæis gentibus
ignotam oſtenderunt, magno ſuo labore,
ſumtu, periculo? Imo vero ſi in hoc incu-
buerunt ut quod ſoli reperiſſent id omni-
bus monſtrarent, quis adeo eſt amens, qui
non plurimum ſe illis debere profiteatur? Eandem enim gratiam, laudemque & gloriam immortalem illi promeruerint,
qua omnes contenti fuerunt rerum ma-
gnarum inventores, quotquot ſcilicet