MATHEMATIC A LIB. III. CAP. III.
gularem magis aptum eſſe ex eo probatur, quòd radii ſola-
res directe a Sole ad apicem montis pervenientes, ſenſibilem
quantum ad calorem non edant effectum; dum in valle in
quo motu irregulari variis reflexionibus agitantur radii, ca-
lor ſæpe detur maxime intenſus.
Corpus vocatur lucidum, quod lumen emittit, id eſt, i-
gnem per lineas rectas agitat.
Lumen non ubique dari ubi datur ignis, extra omne du-
bium eſt; corpora calida non ſemper lucere quotidie vide-
mus.
An autem corpus detur lucidum ſine calore determinari
non poteſt. Calor in corporibus eſt motus qui in infinitum
minui poteſt; & motus ille dari poteſt licet nobis non ſit
ſenſibilis, de quo calore ſæpe nihil inveſtigare poſſumus; Verùm enim verò certiſſime conſtat multa dari corpora lu-
cida ſine calore nobis ſenſibili . Circa quod notandum,
nullum dari calorem nobis ſenſibilem, niſi corpus quod in
organa noſtra agit habeat calorem ſuperantem calorem ipſo-
rum organorum. Unde videmus judicium circa calorem,
quod ſenſibus fertur, omnino eſſe incertum.
Quando partes minimæ ex quibus corpus quodcunque con-
ſtat, attritu, aut actione ignis extranei, aut alio quocunque mo-
do agitantur, ignis ab his ſeparatur & in corpore agitatur, tunc-
que ignis & particulæ corporis attractione in ſe mutuo agunt,
ut illud, experimentis in ſequentibus memorandis , probatur.
Qua actione particulæ quædam a corpore ſeparantur & mo-
tu ignis a corpore auferuntur. Hæc autem eſt cauſa quare
corpora duriora violento attritu ſæpe combur antur.
Deducimus ex hiſce combuſtionem corporum eſſe partium
ſeparationem ex actione mutua in ſe invicem partium cor-
poris & ignis; harum partium quædam motu ignis ablatæ
flammam & fumum formant.
Videmus ulterius, corpus, quod admoto igne comburi-
tur, non modo diſſolvi ex actione ignis extranei, ſed etiam
ex actione ignis in ipſo corpore contenti; caloremque auge-
ri & ex novo igne accedente, & ex aucta agitatione ignis