M. VITRVVII POLL.
rum. Ita enim erunt temperatæ graduum, & ipſarum ſcalarum colloca-
tiones: Item eius rei erit ſubſcripta forma.
Item Pythagoras normam. ] Norma eſt ad quam exiguntur anguli,
ſicut ad regulam longitudines, ad perpendiculum, altitudines. Quæ Cicero lib.
I I
. Academicarum quæstionum, tria complex{us} eſt. Atqui ſi crederem{us} (inquit) non
egerem{us} perpendiculis, non normis, non regulis. Norma γνώμωμ Græcis vocatur,
vt apud Lucianum in Harmonide.
Hoſtías dícítur íjs ímmolauíſſe. ] Tradit Cicero libro de natura deo-
rum
I I I
. Pythagoram, cum in geometria quiddam noui inueniſſet, Muſis bouem
immolare ſolitum. Quod autem ad rem nostram attinet, ſcribit Ioannes Reuchlin{us}
lib.
I I
. de Caballistica, aut poti{us} Laërti{us} Diogenes lib.
V I I I
. nam apud eum id
etiã legim{us}, ſicuti apud Athenæum lib.
X
. ex autoritate Apollodori Arithmetici,
illum boues centum immolaſſe (ita enim ſunt Β{ου}θυσί{ηυ} interpretati) cùm reperiſſet
ӧτι τ{ρι}γών{ου} ὀρθογῶνί{ου} Ή τ{ηύ} γωνίαυ {Επ}οτέιν{ου}σα {δι}μύατ{αι} τ{οῦ}ς ῶε{ρι}εχ{ου}σ{ου}ς,
Id eſt, quòd trianguli orthogonij recto angulo ſubiectum lat{us} tantum valeret, quan-
tum quæ continerent, ſiue, trianguli rectanguli quod recto angulo ſubtenditur la-
t{us}, æquè poſſe atque latera eundem angulum continentia. Ea propoſitio, quanquam
alijs verbis, eſt apud Euclidem, libri primi penultima, quam probant Theon & Campan{us}.
A ſumma coaſſatíone. ] Id eſt à ſummis contignationis tabulis. Axib{us}
enim tignis impoſitis contignationum ſola fiunt, intertignia\’ conſtant.
Scaporumíuſta longítudíne ínclínatío. ] Scap{us} ſcalarum eſt trun-
cus à ſumma contabulatione ad receßionem. In ſublime autem, vt obiter dicam,
conſcenditur aut recta itione, ſed quæ ſi plurib{us} gradib{us} aſcendendum eſſet,
verteretur ad normam, interiectis refractionib{us} & areolis: quod gen{us} antiqui
ſolebant facere impari graduum numero. Aut cochlidib{us} ſcalis, id eſt, quib{us} per
gyrum ſurſum itur. Cochlidia appellare que{as} autore Strabone libro vltimo, ob id
quod tortili & anfractuoſa in modum testæ cochlearis ſtructura ab imo ad ſum-
mum euadatur. Vtriuſque figur{as} ſubijciem{us}. Rurſ{us} ſcalæ conſtant aut gradib{us},
aut accliui. Prioris generis ſunt Romæ cochlides columnæ Traiani, & Antonini. In
illa ſunt ad fastigium res ab eo gestæ ſculptæ, & in primis bellum Dacicum: int{us}
ab imo ſtylobatæ ad ſummam columnam aſcenditur gradib{us} centum octoginta
duob{us}, nequis ſeptuaginta tres ex aliorum ſcriptis dicat. Fenestell{as} habet quadra-
ginta quatuor, vti numerando deprehendim{us}. Eſt enim apud Ruffum mendoſ{us}
calcul{us}. In altitudine variant Eutropi{us} & P. Victor, quem maluim{us} eſſe Sextum
Ruffum. Ille dicit pedum eſſe centum quadraginta, hic centum viginti octo. Recen-
tior quidam pedes putauit eſſe pl{us} min{us} centum viginti tres. Horum null{us} ſa-
tis ex fide altitudinem retulit. Nos verò exacti{us} dimenſi, reperim{us} pedes centum
viginti, & paulum ampli{us} ſupra ſemipedem. Antonini columna incendio defor-
mata, ſed altior, pedum ſcilicet centum ſeptuaginta ſex, graduum ducentorum
ſex, fenestellarum quinquaginta ſex, ſi credim{us} Ruffo, nam hodie ad ſummum,