LIBER IV. CAP. II.
341
creditor pigneratitius ea experiri potest *). Impensas in rem factas
déducère fur non potest, nec unquam rei interitu liberatur, cum
perpetuo in mora sit 2)
§. 1196. Circa furta olim locum habebant actiones furti concepti, ¬
oblati, prohibiti et non exhibiti, quae novissimo iure romano ¬
in desuetudinem abierunt 3). Qui tamen scientes rem subreptam ¬
suscipiunt, furti nec manifesti actioni obnoxii sunt 4)
§. 1197. Si coniux coniugi durante matrimonio rem subripuit,
condictio cessat et rerum amotarum actio competit matrimonio
soluto 5
§. 1198. Vi bonorum raptorum actio Prætoris edicto in quadruplum ¬
intra annum constituta est, si cui dolo malo hominibus
coactis damni quid factum esse dicetur, sive cuius bona rapta
esse dicentur 6). Hæc actio igitur mixta est; sed post annum rei
persecutoria in simplum ?
§. 1199. Similes actiones sunt de tigno iuncto 3), de arboribus
furtim cæsis 9), utraque civilis in duplum; de damno in turba
dato 10), in duplum, de rapina ex incendio, ruina, naufragio, rate,
nave expugnata in quadruplum *1), et quæ sunt aliæ huiuscemodi
Prætoriæ actiones.
§. 1200. Quæ sit vis atque natura actionis ex lege Aquilia,
ex iis colligere licet, quæ supra (§. 985.) de hac lege diximus.
Est ea civilis actio et mixta *2), quare contra heredes non datur.
(nisi quatenus locupletiores sunt) 13). Si damnum a pluribus iniuria ¬
sit datum, singuli in solidum conveniri possunt, nec unius
præstatio alterum liberat, quoniam et pœnalis est 14). Quæ ad
aliud esse videtur condictio furtiva nisi condictio sine causa ex furto. v. Savigny, ¬
System V. p. 553. et v. Vangerow §. 680. nota 1. Nr. 4.
Arg. fr. 12. §. 1. D. eod. fr. 21. pr. D. 13, 7 (de pign. act.).
2) Fr. 8. pr. fr. 13. D. eod.
3) Gai. 3. §. 186.—193. §. 4. I. h. t. (de oblig. quæ ex del.). Paul. II, 31.
3. 5. De furto per lancem et linteum concepto vide Gaium l. c.
C. 14. C. 6, 2 (de furtis).
Dig. 25. Cod. 3, 21 (rerum amotarum).
§. 1. I. 4, 2 (de vi bonor. rapt.). fr. 2. pr. D. 47, 8 (eod. tit.).
§. 19. I. 4, 6 (de action.). Gaii tempore a plurimis ICtis pœnalis habebatur. ¬
Gai. 4. §. 9.
Dig. 47, 3 (de tigno iuncto). §. 29, I. 2, 1 (de rerum division.). Vide
supra §. 334.
Dig. 47, 7 (arborum furtim cæsarum).
10
Fr. 4. pr. D. 47, 8 (de vi bon. rapt.).
11
D. 47, 9 (de incendio, ruina, naufragio etc.).
12
§. 19. I. 4, 6 (de actionibus). fr. 23. §. 3.—6. D. 9, 2 (de leg. Aquil.)
13)
§. 9. I. 4, 3 (de damno iniur. dato). fr. 111. §. 1. D. 58, 17 (de
reg. iuris)
14) Fr. 11. §. 2. D. eod.