PARS SPECIALIS. LIB. III. CAP.
sivit, ad solum eum pertinere, detrimentum ab
e0 factum commine esse. — §. 2. In socictate
autem cocunda nihil attinet de renuntiatione ca
vère, quia ipso iure societatis intempestiva re
nuntiatio in aestimationem venit
6814) — L. G5. §. 3-6. D. cod. (Paulus.) — §.3.
Diximus dissensu solvi societatem; hoc ita est, si
omnes dissentiunt. Quid ergo, si unus renuntiet?
Cassius scripsit eum, qui renuntiaverit socictati,
à se quidem liberare socios suos, se autem ab
illis non liberare. Quod utique observandum
est, si dolo malo renuntiatio facta sit, veluti si
quui omnium bonorum societatem inissemus,
deinde quum obvenisset uni hereditas, propter
hoc renuntiavit; ideoque si quod damnum attu
lerit hereditas, hoc ad eum, qui renuntiavit,
pertinebit, commodum autem communicare co
getur actione pro socio. Quodsi quid post renun
tiationem acquisierit, non erit communicandum.
quia nec dolus admissus est in eo. — §. 4. Item
si societatem ineamus ad aliquam rem emen
dam, deinde solus volueris cam emere, ideoque
renuntiaveris societati, ut solus emeres, tene
beris, quanti interest mea; sed si ideo renuntia
veris, quia emtio tibi displicebat. non teneberis,
quamvis ego emero, quia hic nulla fraus est.
— §. 5. Labeo autem
Eaque et luliano placent
Posteriorum libris scripsit : si renuntiaverit so
cietali unus ex sociis co tempore, quo interfuit
socii non dirimi societatem, committere eum in
pro socio actionem; nam si emimus mancipia
inita socictate, deinde renunties mihi eo tem
pore, quo vendere mancipia non expedit, hoc
casu, quia deteriorein causam meam facis, te
neri te pro socio iudicio. Proculus hoc ita ve
rum esse, si societatis intersit non dirimi socie
tatem ; semper enim non id, quod privatim
interest unius ex sociis, servari sotet, sed quod
societati expedit. Ilace ila accipienda sunt, si
nihil de hoe in cotunda societate convenit. â
. 6. Item qui societatem in tempus coiit, eain
ante tempus renuntiando socium a se, non se a
socio liberat. Itaque si quid compendii postea
factum erit, eius partem non feret ; at si dis
pendium, aeque praestabit portionem, nisi re
nuntiatio ex necessitate quadam facta sit. Quodsi
tempus finitum est, liberum est recedere, quia
sine dolo malo id fiat.
Nor. 10.
L. 65. pr. D. eod. 1id. 6758
Nor. 11.
L. 30. D. eod. lid. 5935.
599
VII. TIT. I. §. 421. 6814—6820.
Nor. 12.
§. 1. 2. J. de societate. Vid. 6748.
6815)— §. 5. J. cod. Mud expeditum est, si
in una causa pars fuerit expressa, veluti in solo
lucro vel in solo damno, in altera vero omissa.
in eo quoque, quod practermissum est , eandem
partem servari.
6816) â Gaii instit. IIl. 140. Magna autem
quaestio fuit an ita coiri possit societas, ut quis
maiorem partem lucretur, minorem damni prae
stet ; quod Quintus Mucius etiam (contra natu
ram socictatis esse cenzuit. Sed Serrius Sul
picius cuins) pracvaluit sententia, adeo ita
coiri posse societatem existimavit, ut dixerit illo
quoque modo coiri posse ut quis nihil omnino
damni praestet, sed lucri partein capiat: si modo
Opera elus tam pretiosa videatur, ut aequum sit
eum cum hac pactione in societatem admitti.
Nam etila posse coiri socictatemconstat, ut unus
pécuniam conferat, alter non conferat, et tamen
lucrum inter eos commune sit: saepe enim opera
alicuius pro pecunia valet.
6817) — L. 6. D. pro socio. (XVII. 2.) (Pom
pon.) Si societatem mecum coleris ea conditione.
ut partes societatis constitueres, ad boni viri
arbitrium ea res redigenda est ; et conveniens
est viri boni arbitrio, ut non utique ex aequis
partibus socii simus : veluti si alter plus operae.
industriae, pecuniae in societatem collaturus
sit.
L. 20. D. eod. Vid. 0749. 6750.
L. 50. D. eod. Vid. 5925.
L. 76. D. cod. Vid. 1569.
6818) — L. 78. D. cod. (Proculus.) In pro
posita autem quaestionc arbitrium viri boni exi
stimo sequendum esse. eo magis, quod iudicium
pro socio bonae fidei est.
L. 79. D. eod. Fid. 6654
6819,— L. 80. D. cod. (Proculus.) Quid enim,
si Nerva constituisset, ut alter ex millesima parte.
alter ex duabus millesimis partibus socius esset
Illud potest conveniens esse viri boni arbitrio.
ut non utique ex aequis partibus socii simus,
veluti si alter plus operae, industriae, gratiae,
péctiniae in societatem collaturus erat,
Nor. 15.
6820) — L. 16. D. comm. divid. (X. 5.) (Pau
lus.) Cum socii dividunt societatem, de eo, quod
sub conditione debetur, cautiones intervenire
solent.
— ---