tionem vtriusque paciscentis requiritur consensus, et
quia nihil tam naturale est, quam eo genere quidquid
dissoluere, quo colligatum est hh). Quid
III) de ingratitudine sentiendum, iam supra (§. 27)
expositum inuenies, quae dicta ruminare superfluum duxi.
IV) Si mortuo alterutro coniugum superstes ad vl
teriora vota transit, quo ipso communio bonorum et per
consequens vnio prolium sublata ii) diuisio bonorum est
instituenda.
V) Si turbato mortalitatis ordine omnes omnino
liberi (nepotes neptesue) tam ex vna alteraue parte al
lati, quam ex hoc matrimonii nati ante parentes de
functi sint, statim vnio prolium euanescit, quia finis
vnionis prolium non amplius obtineri potest. Et si
communio bonorum inter coniuges tantum incidenter
per vnionem prolium sit indueta, haec itidem sublata est
et uullus effectus nec intuitu vnionis prolium nec in
tuitu
hh) l. 35 D. de reg. iur. l. 80. D. de solut.
ii) SELCHOW de dissolutione vnionis prolium ob nouas nuptias
Tom. III. seiner Rechtsfälle p. 129. MEICHSNER Decis. Cam.
Tom. IV. Dec. 6. p. 37. AYRER diss. cit. §. 15. GMELIN Beob
achtungen und Recktsfülle Tom. I. n. 22. Mev. ad ius Lub. P. II.
Tit. 1 in addit. ad nr. 113.