33
§. 30.
Vi communionis bonorum, mortuo vno alteroue
parente liberi, vt iam dictum, defuncti parentis locum
tenent, communionemque cum parente adhuc superstite
continuant, ita vt administratio et ius vtendi fruendi
vnice penes parentem, siue pater siue mater sit, ma
neat, pro quo tamen - quod commode iam per se
patet — parenti superstiti liberis de omnibus necessa
riis prouidere incumbit.
Morte itaque vnius coniugis siue parentis vnio
nem non dissolui dubio caret, sed durat, donec et al
ter decedat cc). Quodsi nunc vero etiam liberi vel
quidam vel omnes viuo adhuc altero parente decede
rent, neque ab intestato, neque vi dispositionis partem
eorum quis collateralis obtinere posset; quia dispositio
nem mortis causa condere ipsis non licet, quam diu
adhuc vnus in communione bonorum comprehensus vi
vit, et ius repraesentationis eo tantummodo casu locum
habet, si vnus ex liberis stante adhuc vnione prolium
et communione bonorum decedat et liberos relinquat,
vbi
cc) HOFAGKER cit. loc. §. 614 nr. III.
E