Full text: Zeitschrift für Rechtsgeschichte (Bd. 1 (1862))

192

Nudorff,

ius compascendi, ligna materiamve101) sumendi commune erat
castellanis cum oppidanis, quemadmodum in agri culti possessione
utrisque esse licebat. Ceterum compascua relinquebantur fere
ea, quae propter asperitatem et sterilitatem coli non poterant102).
Itaque Hieronymum Serram, qui a cetero agro publico ea di-
stinxit et ad Porciferae ripam in valli et planitia fuisse existi-
mavit, non puto recte fecisse. Nam Ligures, in tanta fertilis
agri penuria montiumque multitudine, planissima quaeque cultu-
rae subtraxisse, credibile non est.
Diversa causa pratorum 103) erat, in agro publico Genuatium,
quod eius Langensium erat, institutorum. Ea Langensibus a
Genuensium pecore defendere sibique habere conceditur. Simi-
liter ineo quoque agro, quemOdiates, Dectunines, Cavaturines,
Mentovines possident, pratis abstinere Genuenses iubentur, quam-
quam is qu&que publicus ipsorum erat. Populorum, quos no-
minavi, sedes Serra definire ausus non est. Walckenaerius Ca-
vaturines et Odiates trans Apenninum habitasse putat, ubi nunc
Crevarina et Obieta oppida sunt. Equidem in eadem parte
septentrionali in formis invenio oppidum, cui Montogia hodie
nomen est, quod, quominus ad Mentovines referatur, nec situs
vetat, nec appellatio. Atqui pratorum nomine in sententia no-
stra ea modo veniunt, quae proxima faenisicia, hoc est mense
fere Maio104) L. Caecilio Q. Mucio consulibus, adhuc in ea con-
ditione fuerunt. Aliter atque in forma censuali, ubi pratum
vocatur omne, quod intra decem annos proximos sectum erit.
Non vetantur quidem possessores nova post hos consules prata
formare. At cavetur, ne amplior modus sit pratorum, quam
fuit proxima aestate, ne forte, pratis ex silva et pascuo forma-
tis, compascendi iuri, quod in pascuis Genuenses vidimus ha-
buisse, fraus fieret.
Legibus agro dictis finiumque compositis controversiis nihil
iam reliquum erat, quam ut statueretur de personis eorum, qui
auctores fuerant iurgiorum. Quae res ita habuisse videtur. Ge-

101) Ulpian. L. 55. D de legatis 3°. (32).
loa) Hygin. p. 201, 12.
"") Ulpian. L. 31. D de V. S. 50, 16 Plin. XVIII, 5. 6. Varro
de lingua lat. v. 40. (Müller).
'"«) PaUadius VI, 1.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer