Full text: Zeitschrift der Savigny-Stiftung für Rechtsgeschichte / Germanistische Abteilung (Bd. 2 (1881))

feeiträge zur Geschichte des deutschen Reichshofgerichtes. 19i
illam66) vel illa bona aut super illud castrum aut illam villam
cum attinendis etc. pro tanta summa etc., sicut est factum
in proposito. Ex hujusmodi querela formatur prima citacio
et dirigitur talium possessori vel occupator! per nuncium ydo-
neum et scribitur in genere, quicumque pro illis bonis respon-
deri voluerit aut ea defendere, quod is hoc faciat tali die
coram tali judice etc. [§ 2.] Item adveniente termino legitur
registrum querele sive citacionis prime et si quis adest respondere
volens admittitur: si autem nullus respondet, datur terminus
quindecim dierum ad secundum judiciiuin. [§ 3.] Quod dum
servatur, prefatum registrum alta ac intelligibili voce iterum
legitur portis eciam singulis appertis, ut si quis respondere
voluerit, liberus67) illi pateat accessus, utque negligens68) vel
nolens hujusmodi defendere bona sive pro eis respondere
nullam ignorande sive impedimenti causam vel occasionem
valeat allegare. [§ 4.] Et si in secundo termino iterum
nullus comparet, datur et agitur ad tercium judicium et in
tercio judicio sicut in secundo.
Nullo eciam in tercio comparente judicio decernitur in
eodem quedam induccio vulgariter dicta anleyte et habet se
ad modum monicionis que sic fit:
[§ 5.] Item scribitur et mandatur per judicem alicui
vicino nobili vel ad minus militari, ut propria in persona
possessorem aut oceupatorem bonorum, super quibus agitur,
accedat et illum moneat69) seu verbis talibus alloquatur: Ecce
mandatum est mihi in presenti litera per judicem curie im-
perialis judicii, ut tibi notificem, quod talis A. vel B. super
talia bona vel tale castrum etc. pro tanta summa tott fecerit
querelas et quod tali die in tercio videlicet judicio decreta
sit induccio sibi danda, et si hujusmodi bona in sex septimanis
et tribus diebus defendere non curaveris, scias, quod ulterius
procedetur. [§ 6.J Item et quando70) volens defendere bona
hujusmodi infra jam dictum tempus prefatum judicem accedit
dictam induccionem repetendo, tunc admittitur sicut in primo
vel secundo vel tercio terminis et [Bl. 6b.] prefigitur sibi et
actori terminus legittimus justiciam prosequendi71).
[§ 7.] Item si autem dictus possessor per prefatum
tempus adhuc respondere neglexerit, prelibatus inductor
transacto eodem tempore literam suam appertam et sigillo
proprio dat munitam in eadem juramento suo affirmando,
quod antedictam induccionem pro A. vel B. super talibus etc.
pro tanta summa etc. fecerit tali die etc., et quod post hujus-

••) Vorlage illä, sollte doch illa vel illa bona zu lesen sein, oder
illaYn rem vel etc.? — *7) sic! — ®8) Or. negliens. — ••) Vorlage: muniat. —
70) Vorlage qss. — 71) Hier schliesst der Abdruck bei Longolius, der
auch sonst, wie eine Vergleichung ergiebt, Lücken hat.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer