Full text: Beiträge zur Erläuterung des deutschen Rechts (Jg. 16 = N.F. Jg. 1 (1872))

3

judicii moras et sumtus, reformidantes saepe judicum vel im-
peritorum vel corruptorum adversarias sententias, malunt se
hominum amicorum sententiae subjicere, quorum prudentiam,
fidem certe et integritatem perspectam habent, nec pericu-
losam sibi fore sentiunt. Quod cum confirmari publice utile
esset, ut esset haec quoque constituta via ad finiendas lites,
quas in republica aut nullas esse, aut quam citissime dirimi
publice expedit, etiam haec judicia jus civile ad suam
curam revocavit, et quibus conditionibus cogendus esset
arbiter sententiam dicere, quibus sententia dicta rata esset
sine injuria perspexit. Ac de eo jure inter judicia agitur,
estque id argumentum tit. D. de receptis et tit. C. de re-
ceptis arbitris-.
Idem Lib. XXVIII cap. X in prine.: — Utilitas arbitrii
in promptu est. Judicium namque res longa est. Perse-
cutio in eo et defensio ut plurimum et difficilis et molesta.
Judex ipse qui aditur, plerumque impeditur: nonnunquam
iniquus aut infensus litigatoribus cujus judicium subire pe-
riculosum est. Vitantur haec incommoda, si dum erit viri
boni et intelligentis minimeque suspecti copia, qui judicandi
operam inter privatos non recuset, hunc litigatores sumant
arbitrum, ut velint, quod ille sententiae dixerit, ratum esse:
si modo et illud sequatur, quod quaerunt, ut arbitrium finiat
controversiam . . .
Schilt er, exercit. ad Pand. XII § 1: — IIoc genus ju-
dicii (quod originem capit a partium litigantium pacto et
conventione, qua consentiunt in eum, cui causae jurisdictio
non competit, ut litem dirimat, vice judicis, et vocatur ar-
biter) libertati naturali et summis potestatibus maxime est
conveniens, et hinc antiquissimum. Nec superiore seculo de-
situm, magis magisque tamen in desuetudinem abiens, propter
diffidentiam et proprii commodi studium et solitas elusiones...
Finis denique et ratio, ob quam inventus fuit Romanis hic
finiendae controversiae modus, praecipue fuisse videtur, ut
magistratus, qui ordinariam causae jurisdictionem haberet,
sublevaretur hoc onere. Aversabantur enim Romanorum ma-
gistratus litium frequentiam: unde et judicum dandorum
origo, et prorogandae jurisdictionis licentia. Deinde, ut et
partes ipsae impetratione formularum a praetore subleva-
rentur. Itemque ut in municipiis et provinciis molestia iti-
nerum et sumtibus exonerarentur. Denique ut lis abbrevia-
retur, et instantiae secundae renunciaretur.
Die Wichtigkeit des Schiedsrichter-Instituts tritt auch in den
deutschen Rechtsquellen dadurch hervor, daß in mehreren der älteren
Landesrechte dem Richter ausdrücklich zur Pflicht gemacht ist, im Falle
der Erfolglosigkeit des Sühneversuches die Parteien, wo möglich, dazu
1*

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer