Full text: Archiv für Freunde der Philosophie des Rechts und der positiven Jurisprudenz (Bd. 1, St. 1 (1805))

rere, sed naturam rei ipsius > quae optimam in
ea re dijudicanda magistram sese nobis prae-
bebit. Ila liis, de. quibus jam diximus, deli-
ctis, si summum eorum, quem supra descrip-
simus, cogitemus gradum, praeter vitae ipsius
privationem nullum aequale potest reperiri.
Quod ne majus esse statuamus, his de causis
jure nostro fecisse videmur. Quamvis enim
nihil homini vita carius esse solet, hoc tamen
non nisi oh eam causam fit, quoniam ipse sibi
conscius esse, bonis terrenis frui et se ipsum
perficere posse sperat. Quae quidem causa vi-
tam appendi cessat, mente sui conscia, facul-
tate judicandi et ratiocinandi et omnibus quas
in naturam cadunt intelligentem ademtis. Qui
igitur mentis usu hominem ita privat, ut recu-
perari nullo pacto possit, vitam ipsam ademis-
se censendus est, is enim tantum vivit, qui
vixisse se dicere potest. Vita autem sina
rationis usu etiam es de causa pio vita humana
non est habenda, quia, ut natura nostra intel»
ligens perficiatur, nobis vivendum est. Non
igitur, cui vita alterius scelere est ademta,
magis laesus esse videbitur eo, qui rationis usu
sine spe eum recuperandi privatus est, ob eam
fern, quoniam hic spiritum adhuc trahit. Nam
quid refert ut vita relinquatur, et bestiae in-
star hic sese moveat, cum vitam hominis vive-
re ipsi ampliusnop liceat? Quamobrem, utri-
que delictorum generi parem atrocitatem ines-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer