Volltext: Bibliotheca Iuris Lubecensis ([Hauptw.]= Spec. [1] - 4 (1776))

PRAEFATIO. 
Tollas enim praesidia litteraria, lumina tolles, quin si nulla damna fo 
rent alia, id damni sat erit, quod confusioni studia exponantur et de re¬ 
rum veritate non nisi constet ex auditu et vulgi traditionibus. Vere di¬ 
xit inaestimabilis vir FRANC. BACO de VERULAMIO, eruditionem 
absque praesidiis litterariis oculo statuae P olyphemi non absimilem esse, 
cum ea pars imaginis desit, quae maxime refert indolem et praestantiam 
personae. Nemo erit, qui feliciter sese commiserit oceano studiorum 
sine fidis malis atque remis selectioribus. In tenebris palpat, lyram vul¬ 
gi oberrat, proletarie et perfunctorie, nunquam solide et curate quae- 
que rimatur, infinita illum obstacula circumvenient, ut exitum vix in¬ 
venturus sit, qui duce et auxilio destituitur in litterarum palaestra, qua 
vel Hercules reperiet, quod agat. Scio equidem delicatulos, nimis et 
fastidiosos vel congerere omnia per saturam, vel confingere ex ingenio, 
sed sua imperitia nituntur atque ex se, ut araneae, pariunt. Culpa illorum 
factum est, quod limpidis fontibus et doctrinis solidioribus relictis, in 
rivulis, quibus aqua haeret, praesidia quaerantur et solida literarum gloria 
ipsae priventur scholae, quibus hominum, quaestum respicientium, socor¬ 
dia, barbaries, et sinistra doctrinarum indoles sensim intulerunt cladem 
et ruinam. 
Movit hoc cordatiores, ut de his fatis conquesti non solum saepe 
fuerint, verum etiam varia industria ad solidiorem cognitionem littera¬ 
rum earundemque praesidiorum viam coeperint parare. Diuersis qui¬ 
dem diversi usi sunt mediis et consiliis, aliis nunc curam rei bibliothe¬ 
cariae urgentibus, aliis ad biographias litteratorum, tum et ad collectio¬ 
nem nominum autorum selectiorum, ad epicrises et ad censuras litera¬ 
rias, ad catalographos et locos communes sese recipientibus, aliis ite- 
rum, iisque curatioribus, non pro universali sed particulari, eaque non 
nuda et historica, sed civili et pragmatica mediorum cognitione in sin¬ 
gulis disciplinis pugnantibus, sed omnes tamen in eo conveniunt, quod 
prima pars solidae sit eruditionis, nosse sedes argumentorum atque instru¬ 
ctum 
europäische Rechtsgeschichte
	        
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer