VITRUVIUS. LIB. I.
38
membris est composita. Itaque qui a teneris ætatibus
eruditionibus variis instruuntur, omnibus litteris agnoscunt -
easdem notas, communicationemque omnium disciplinarum, -
et ea re facilius omnia cognoscunt. Ideoque
de veteribus architectis Pythius, qui Prienae æedem Minervæ -
nobiliter est architectatus, ait in suis commentariis, -
architectum omnibus artibus et doctrinis plus oportere -
posse facere, quam qui singulas res suis industriis
et exercitationibus ad summam claritatem perduxerunt.
Id autem re non expeditur.
Non enim debet nec potest esse architectus grammaticus, -
uti fuit Aristarchus3°, sed non agrammatos; nec
musicus, ut Aristoxenus31, sed non amusos; nec pictor,
ut Apelles 32, sed graphidis non imperitus ; nec plastes,
quemadmodum Myron seu Polycletus 33,
sed rationis
plastica non ignarus; nec denuo medicus, ut Hippocrates -
34, sed non aniatrologetos ; nec in ceteris doctrinis
singulis excellens, sed in his non imperitus. Non enim in
tantis rerum varietatibus elegantias singulares quisquam
consequi potest, quod earum ratiocinationes cognoscere
et percipere vix cadit in potestatem.
Nec tamen non tantum architecti non possunt in omnibus -
rebus habere summum effectum, sed etiam ipsi,
qui privatim proprietates tenent artium, non efficiunt,
ut habeant omnes summum laudis principatum. Ergo si
in singulis doctrinis singuli artifices, neque omnes, sed
pauci, aevo perpetuo nobilitatem vix sunt consequuti,
quemadmodum potest architectus, qui pluribus artibus
debet esse peritus, non id ipsum mirum et magnum facere, -
ne quid ex his indigeat, sed etiam ut omnes artifices -
superet, qui singulis doctrinis assiduitatem cum
industria summa præstiterunt?