Juris & Statutariis eine validam &c. 475
adeoque appellati ad restitutionem non so¬
lum ejus, quod dictam summam excedit,
una cum Interesse a tempore litis contestatae,
sed etiam alterius partis, scilicet quinque
mille Florenorum in augmentum dotis a
Ferdinando Zambaiti donatorum, pariter
cum Interesse a die mortis Francisci Anto¬
nii Ciurletti computando, condemnandi;
Insimul vero quoad hanc posteriorem
partem a refusione ususfructus, quem di¬
ctus Ciurletti tempore vitae suae percepit
absolvendi sint; prout hisce confirmamus
& reformamus, determinamus, condemna¬
mus, & adsolvimus.
Porro appellatis ad docendum huic
sententiae per omnia paritum esse, tempus
3. D. p. t. & p. ex officio praefigimus sub
tali Comminatione, nisi ita egerint, quod
tunc praedicti appellati ex nunc, prout ex
tunc, & ex tunc prout ex nunc in poenam
10. M. A. p. pro una Parte Fisco, alte¬
ra appellantibus applicanda, declarati
esse, & ratione realis Executionis
fieri debeat, quod
Juris.
Ende des Hundert und fuͤnfzehnten
Theils..
Max-Planck-Institut für