Full text: Wetzlarische Nebenstunden (Th. 33 (1762))

116 Ob ein Arbeitsmann, der seine Arbeit 
vel in casu, ubi ipse Actor loco facti elegit 
damna & interesse. 
Addit pariter, contra promissorem facti 
ad carcerem usque procedi posse, in quo 
aliquamdiu detineri valet non secus ac in 
casu, ubi agitur de implendis sponsalibus. 
Nec facit, inquit, quod aliquid praeten¬ 
derint, argumentum a sponsalibus deductum 
ad alia facta protendi non posse, quasi fa¬ 
vore matrimonii aliquid specialius esset sta¬ 
tutum; quia hoc erroneum esse praetendit ob 
eandem rationem utrobique militantem. 
Ideo enim promissor sponsalium ad pro¬ 
missorum implementum invitus, & vel ipso 
carcere, cogitur, quia sponsalia moribus no¬ 
stris firmitatem obtinere constat, instar con¬ 
tractus bonae fidei, cujus naturam hodie per 
omnia sortiuntur, ut optime perplures Au¬ 
thores, nempe EVERARD, SANCHEZ 
GUITTER, PEREZ aliosque GROENWEG¬ 
HEN ad L. I. Cod. de sponsalib. 
Non igitur promissor sponsalium ad 
eorum implementum factique illius sane 
personalissimi praestationem tenetur, quia 
eo in puncto aliquid specialius cautum esset 
sed ideo, quia quaestio est de contractu bonae 
fidei adimplendo. 
At vero Contractus, de quo hic agi- 
tur, pariter est bonae fidei, veluti supe¬ 
rius firmatum est, consequens igitur aeque 
justum ac necessarium procedit, quod, sicuti 
in uno casu, ita etiam in altero promissor 
facti 
Max-Planck-Institut für
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer