Objekt : Tigerström, Friedrich Wilhelm von: De ordine et historia Digestorum libri 2

DEGESTIS  RATIONE.
473
quae  in  prima  Edicti  parte  locum  invenerant,  compilatores ¬
  non  satis  commodo  uno  eodemque  Codicis ¬
  libro  comprehenderent  et  duos  facerent  libros;
quorum  prior  jus  ecclesiasticum  et  illa,  quae  libro
primo  Digestorum  inveniuntur  ??),  cum  aliis  intermixta -
  perhibet,  posterior  autem,  ut  hodie  dicimus,
processum  civilem  complectitur  *8).  Dein  vero  singulum -
  Codicis  librum  singulam  Edicti  partem  comprehendisse ¬
  videmus;  nam  in  tertio  Codicis  libro
ea  omnia  inveniuntur,  quae  secundae  fuerunt  Edicti
partis  de  judiciis,  et  in  quarto  ea,  quae  partis
Edicti  tertiae  fuerunt  de  rebus  creditis3?).  Ex
quo  ipso  colligendum  est,  quintum  Codicis  librum,
qui  de  jure  personarum  agit,  partem  quartam  Edicti
referre,  ac  etiam  sextum  Codicis  librum  de  hereditatibus -
  omnia  illa,  quae  in  quinta  Edicti  parte
erant  composita,  perhibere.  Jamque  ad  adpendicem ¬
  pervenimus,  quam  unicam  sextam  Edicti  partem -
  constituisse  putamus;  sed  compilatores  ex  eadem, -
  ne  nimium  in  septimo  Codicis  libro  reponerent, ¬
  duos  libros  confecerunt  fere  aequales,  sic  quidem, ¬
  ut  inde  ab  interdictis  octavum  librum  haberent; ¬
  vix  enim  ita  necessarium  erat,  ut  strictius
*2)  Quae  ipsa  et  in  jus  Codicis  introductionem  fecerunt.
**)  Optime  autem  diviserunt  compilatores  argumentorum  indolem ¬
  ac  intentionem  respicientes.
5*)  Id  quod  et  Hugo  (in  libro  de  Digestis  edit.  secund.
pag.  45.)  aliique  de  Digestorum  partibus  observarunt
scriptores;  hac  autem  priores  partes  cum  iisdem  Edicti
satis  conveniunt.
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer