DE ARCHITEC. LIB. I.
19
rum venas, imparesque eas fecit, cętera principia, vt à liquido corrupta, -
diluuntur, & dissoluuntur compositionis virtutes. Item è refrigerationibus -
humoris, ventorum, & aurarum, infunduntur vitia
corporibus. Non minus aëris, etiamque terreni, in corpore naturalis
compositio augendo aut minuendo, infirmat caetera principia, terrena, -
cibi plenitate, aërea, grauitate caeli. Sed si quis voluerit diligentius -
haec sensu percipere, animaduertat, attendatque naturas
auium, & piscium, & terrestrium animalium, & ita considerabit discrimina -
temperaturae. Aliam enim mixtionem habet genus auium
aliam piscium, longè aliam terrestrium natura. Volucres minus habent -
terreni, minus humoris, caloris temperatae, & aëris multum.
Igitur leuioribus principijs compositae, facilius in aëris impetum
nituntur. Aquatiles autem piscium naturae, quòd temperatae sunt
à calido, plurimumque ex aëre & terreno sunt compositae, sed humoris -
habent oppidoquàm paulum, quo minus habent è principijs
humoris in corpore, facilius in humore perdurant. Itaque cùm ad
terram perducuntur, animam cum aqua reli nquunt. Item terrestria,
quòd è principijs ab aëre caloreque habent terreni, plurimumque humoris, -
quòd abundant humidae partes, non diu possunt in aqua vitam -
tueri. Ergo si haec ita videntur, quemadmodum proposuimus,
& ex ijs principijs animalium corpora composita sensu percipimus
& exuberationibus aut defectionibus ea laborare, dissoluique indicauimus: -
non dubitamus quin diligentius quaeri oporteat, vti temperatissimas -
caeli regiones eligamus, cùm quaerenda fuerit in moenium
collocationibus salubritas. Itaque etiam atque etiam veterum
reuocandam censeo rationem. Maiores enim è pecoribus immolatis, -
quae pascebantur in ijs locis, quibus aut oppida aut castra statiua -
constituebantur, inspiciebant iecinora, & si erant liuida & vitiosa -
prima, alia immolabant, dubitantes vtrum morbo, an pabuli
vitio laesa essent. Cùm pluribus experti erant, & probauerant integram -
& solidam naturam iecinorum ex aqua & pabulo, ibi constituebant
munitiones. Si autem vitiosa inueniebant, indicio transferebant, -
idem in humanis corporibus pestilentem futuram nascentem -
in ijs locis aquae, cibique copiam, & ita transmigrabant, & mutabant -
regiones, quaerentes omnibus rebus salubritatem. Hoc autem
fieri, vti pabulo, ciboque salubres proprietates terrae videantur, licet
animaduertere & cognoscere ex agris Cretensium, qui sunt circa
Pothereum flumen, quod est Cretae inter duas ciuitates Gnoson
& Cortynam: dextra enim & sinistra eius fluminis, pascuntur pe¬C
2
cora: