Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

12.

13.
IACOBVS DE STRADA MANTVANVS ANTIQVARIVS
AD LECTOREM
.


   CV'M iampridem mecũ deliberassem in gratiam illorũ, qui rerum antiquarum cognitione, ac studio praesertim Numismatum ducuntur, hanc Epitomen publicare, timerem autem ne quis eorũ, qui in hoc labore ante me versati sunt, offenderetur, hactenus id distuli, quia rumor sparsus foret, Venetijs adornari opus eiusmodi, sculptis iam perquàm multis Numismatum imaginibus, quinetiam Romae, id quosdam incoepisse. Caeterùm tantisper dum egregium quidquam expecto, & conatus ipse meos retardo, vt priusquam labor meus cum doctis communicaretur, ex aliorum scriptis iudicarem quid optimum sit, atque in eo genere certißimum: nullus eorum, qui suis nos promißis excitauerant, id praestitit, quod pollicebatur. Quamobrem statutum est hanc tarditatem abijcere, cùm intellig am multò difficilius esse verbis ac pollicitatione, quàm re ipsa libros huiusmodi conscribere: quos etiam, si vt facturos se receperunt, in lucem mittant, hunc, meum anteiturum non dubito. Verùm quandoquidem suos illos foetus domi pertinacius occulunt, hac Epitome nostra ducem me illis praebeo, viam’que monstro, vt me consequantur, vel etiam deorum, naturae, & doctrinae adiuti praesidijs antecedant, haud quidem veritus, ne copia numorum ab ijs vincar, cùm fieri non posse credam vt plures aliquis coaggeret, nisi forte arbitrio suo fingat, vt liberum est ac facile ex arte quidlibet reprepresentare. Verendum tamen ne in crimen incurramus: quod maior pars eorum, qui sese totos dediderunt ac perscrutanda veterum monumenta, maximè Numismata, probè norit IMPP . ac CO SS. omnes, qui excudi fecerunt, quinetiam numerus numorum, siue magnus sit, siue paruus, est ab eis perspectus. Quod vt effugere quis poßit, iudiciũ adhibendũ certũ, ne pro veris adulterinos & falsos accipiat: hac enim tẽpestate tam ingeniosi & excellẽtes inueniuntur sculptores, vt cum illis veteribus sint cõparandi, quíque notiores sunt, quàm vt hîc nominare necesse sit. Deinde adhibenda summa diligentia est, ad seligendos eos numos, qui à peritißimis quibusq; in arte Anaglyptica sunt exculpti, propter eorũ & venustatẽ & elegantiã: in quã rem totis viribusincubuisse me confiteri non vereor. Verũ satius esse
A 4 cred

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer