Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

7.

8.
ILLVSTRISSIMO
COMITI A KIRCHBERG

& Weissenhorn, D. Ioanni Iacobo Fuggero,
παναρίστῳ, Domino ac Patrono suo
obseruandiß. Iacobus de
Strada Man-
tuanus
Antiquarius
S.


    COGITANTI mihi, quanti semper fecerit amplitudo tua, & liberales artes omnes, & excellentium hominum virtutes, citra exceptionem vniuersas, in mentem id venit, cum hac Epitome nostra rerum gestarum ab Imperatoribus Romanis, te potissimùm nuncupandum esse, apud quem tutissimum (vt spero) & certò scio domicilium ei futurum sit, si vsquam in Europa tota futurum est. Is enim mos olim iam fuit, & adhuc seruatur, vt qui monumenta ingenii, literis tradunt posteritati, vel artificiosè quidquam elaborant, pro veteri consuetudine, & nondum exoleta, id vel hominibus dedicent, qui iudιcio suo possint excutere: vel amicis, qui voluptatem inde capiant, vel dynastis, ac principibus magni nominis, quorum gloria scripta commendentur. Eum quidem morem sequi mihi propositum est, ac tenêre, quidquid agam: quòd nihil absurdius putem, quàm si iis, quibus dulcia placent, acerbum offeras, qui acerbis delectantur, quod dulce est, obtrudas. Cùm ergo in cognitione rerum antiquarum, & praecipuè numismatum, imaginibus Regiis ac Imperatoriis signatorum, tibi nemo par sit, quod & res ipsa monstrat, eorum coaceruato apud te incredibili numero, cúmq; in hac re
A 2 perscr


Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer