Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

429.

pulóque Rom. perbenignè susceptus est, & Corona Caesarea donatus. Italiam verò relinquens, Basileam vbi concilium erat, peruenit. Eugenium Pontificem concilium Basiliense à se prius confirmatum, reuocantem, Ferrariámq; traducere conantem, tanquàm contumacem summo sacerdotio deiecit. Relicto autem Concilio Bohemiam ingressus est, omniáque dissidia componere instituit. Sed praeuentus morbo, & senectute, diem clausit vltimũ, cùm attigisset annum LXX . anno Imperii XXVII . anno Christi MCCCCXXXVII . Corpus eius in Albam translatum Regalem Hungariae ibidem sepultum est.
    MARIA Ludouici Regis Hungarię & Poloniaefilia, vxor Sigifmundi prima, ex qua nullam quidem prolem, sed regnum consecutus est.
    BARBARA Hermanni Comitis Ciliae filia, altera Sigismundi vxor, ex qua vnicam filiam Elizabeth genuit. Foemina illa fuit immen sae libidinis, & procacitatis inuerecundae, quae saepius viros peteret, quàm peteretur. Vitam omnem censuit inanem, quae non coitu, luxu ac libidine contereretur. Nihil omisit procacissima mulier, quo voluptatem explere intelligebat. Animam cum corpore interituram iudicabat, paruifaciens religionem Christianam. Cùm ergo in luxu dies penè ac noctes transegisset, peste infecta, in Graecia mortua est, ac Pragam delata, regio funere in monumento regum sepulta est.
Figure
Type: drawing

    ALBERTVS eius nominis v. & II . Rom. Rex, Alberti IIII . & Ioannae filius, annum agens XII . patrem amisit. Agens deinde sub tutoribus patruis inter se digladiantibus, grauia quaeque perpessus est. Pubertatem verò egressus, tutelam abiecit, Au-
striámq
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer