Volltext: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

384.

facetus, hilaris & largus. In Bohemos rebelles, nec annuum censum persoluentes copias ductauit, gentem eam attriuit, Ducémque Vratislaum cepit, ac annuũ sibi pendere tributum coëgit. Petrum Regem ab Hungaris eiectum, restituit Aba Rege interfecto, Hungariamq; variis agitatam motibus sedauit ac quietam reddidit. Lotharingiae quoque Ducem, vt imperio parêret, subegit. Romae tres Pontifices de papatu simul concertantes reiecit, Pontificiae sedi Suidegero II . Bambergensi Antistite, qui posteà Clemens secundus appellatus, praefecto. Et vt caueret in posterum summorum pontificum securitati, Romanos iureiurando adegit, nullum sine eius permissu creandum Pontificem. Inde apud Capuam Sarracenos vicit, eáque nouo praesidio firmata in Germaniam reuersus, Moguntiae Synodum, Leone Papa praesente, celebrauit. Cunonem Bauariae Ducem, Hungarorum conspiratione fretum, regníque possessionem ad se transferre conantem, vicit, suóque Ducatu priuauit, qui totam aetatem suam exul in Hungaria transegit. Cúmque XVIII . annis imperium tenuisset, Henrico filio annos v. nato Caesare electo, & Aquisgrani coronato, aegritudine correptus, decessit, Aetatis anno XXXIX . Salutis M. LVI. III . nonas Octobris.
    CHVNEGVNDIM Regis Anglorum Cynitonis filiam, in vxorem habuit Henricus, quam ob adulterii suspicionem, repudiauit, & in coenobio Monialium adegit.
    AGNES Gulielmi Pictauiae Principis, & Aquitaniae Ducis filia, secundi Henrici vxor, foemina longè prudentissima. Haec peperit tres filios, Iuditham, Mathildim & Itam, ac duos filios, Henricum Imperatorem, & Conradũ Bauariae Ducem. Post mariti obitum cum filio Henrico Imperium administrauit. Sed à gubernatione reiecta, Romam se contulit, ac religiosissimè vsque ad obitum x x. annis vixit.
N 3 HEN

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer