Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

382.

Figure
Type: drawing

    CONSTANTINVS MONOMACHVS , vir Imperatii stemmatis à Zoë in Imperium adscitus, princeps ignauus & adeò libidine perditus, vt concubinam Sclerenam Habram exilii sui sociam, egregia aliôqui forma, vxoris legitimae loco habuerit, quam efflictim deperibat. Facillimis praeditus moribus, & admodum effoeminatis, literas minimè curauit, qui studia vix summis labris degustauit, magis luxuriae intentus. Duo sustinuit grauissima bella: Primùm cum Georgio Maniace viro animo prompto, manu strenuo, gerendóque bello aptissimo: qui à duabus Rcginis sororibus Zoë & Theodora in Italiam missus, bello exacturus, qui eam ingressi erant, & à Sclero fratre amatae Caesaris concubinae multa incommoda passus, tanto dolore concitatus, ab imperio defecit, magna exercitus parte, tanquàm excellentissimo duci adhaerente. Sed hic motus, qui ex Italia in Epirum transierat, vna pugna secunda, & Ducis Maniacis morte facilè compressus est. Alterum cum Tornitio Leone gessit: cuius virtus suspecta Regi, & quod vaticinium, ipsum aliquando imperaturum audierat, in exilium à Rege missus est. Qui ab exercitu comparato Imperator salutatus adiunctis orientalibus copiis Monomacho infestis, ad vrbem venit, crebrísque commissis praeliis captus, & oculorum vsu priuatus est. Aliud quoq; bellum gessit, in quo Roxolanos, & Patzinatas, Scythicum hominum genus, deuicit. Cúmque ob incontinentiam factus esset podagricus, morbúsque paulatim auctus, vt pedibus ampliùs consistere non posset, manúsq; vsum suum amisissent, pleuritide etiam correptus, obiit, post XII . Imperii annos, & menses VIII .
   Facies altera Numi huius habet imaginem Saluatoris solio insidentis, dextra globum, cui Crux imposita, sinistra librum tenentis,
N 2 addita
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer