Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

381.

membris priuauit. Zoën matrem fingens sibi ab ea paratas insidias, & venenum positum palatio inauditam exegit, eámque detonsam indutámque Monastico habitu in insulam relegauit. Quod cùm indignissimè omnes ferrent, vniuersaque plebe in seditionem versa, Zoën restituere coactus est. Ipse fugiens cum Constantino fratre, à turba captus & oculorum vsu, familiari Graecis poena, priuatus est, atque in exilio periit, Mensibus IIII . dies v. rerum potitus.
   Moneta haec ex altero latere continet imaginem Saluatoris manibus librum ferentis, vtrinque his characteribus additis: IC MC
Figure
Type: drawing

    ZOE filia Constantini Imperatoris, & Romani Argyri vxor, foemina salacissima, viuente marito cum Michaële consuetudinem habuit, ac maritum Romanum dolo in balneis suffocauit, Michaëlem ad Imperium prouexit, sibíque matrimonio copulauit, & Michaëlem Calaphatem Imperio adoptauit, à quo posteà, detonsa, & Monastico vestitu induta, in exilium relegata est. Sed paulò pòst populi conspiratione restituta, cum sorore Theodora Imperium administrauit. Caeterùm, vt varium & mutabile genus semper est foemina, Zoë adhuc ardens libidine, persuasa vt virum ascisceret, multis anteà fastiditis Constantinum Monomachum ab exilio reuocatum, virum sibi adiunxie, & Imperatorem pronuntiauit. Cúmque annum ageret LXX . decessit, quam Constantinus effoeminatè planxit.
   Corona aurea in cuius medio est imago Crucis in huius Numismatis parte posteriore conspicitur, sine inscriptione vlla.
CONST
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer