Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

371.

Figure
Type: drawing

    IOANNES ZIMISCES post occisum Nicephorum, Imperio est potitus. Insignis anteà militari laude, omnes primò Nicephoro deditos è medio sustulit, & damnatos exilio à Nicephoro, reduxit. Basilium & Constantinum fratres Romani iunioris filios, Imperii consortes fecit. Contra Roxolanos, Sphensdolauo corum rege ad deditionem coacto, victor, Constantinopolim reuersus, triumphantísque specie vrbi inuectus, honorìsicè à suis exceptus est. Sed paulò pòst insidiis cubicularii sui, quì lethale poculum non admodum potens aut subitum, sed quod lentè vires corporis corrumperet, & per pocillatorẽ largitionibus corruptum, propinandum dederat, periit, post Imperii annum VI . & menses VI .
   In huius Numi altera parte adparet. Seruatorìs ìmago, cum ea inscrìptìone: IESVS. CHRISTVS REX REGVM .
    THEODORA Romani iunioris & Theophaniae filia, Basilii & Constantini soror, Ioannis Zimiscis vxor.
Figure
Type: drawing

    OTHO II . Othonis Magni & Adelheidis reginae Burgundiae filius, viuente patre Aquisgrani Rex est declaratus, & Romae
inunct
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer