Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

336.

in Casarium, cùm Imperium recuperasset, ad se vocauit, Augustámq; appellauit. Ex ea filium Tyberium genuit.
Figure
Type: drawing

    LEONTIVS , vel LEO II . patricius Constantinopolitanus, Dux aduersus Mardaitas, à Iustiniano missus Iberiam, Alaniam, & nonnullas terras recepit. Ac ob suspicionem affectati Imperii, à Iustiniano II. annis inclusus fuit. Emissus verò & Graeciae Dux constitutus, fracto carcere, magnóque captorum numero liberato, ab illis faustis acclamationibus Imperator denuntiatus est, susceptóque Imperio Iustinianum Imperio deturbauit, & amputatis naribus in Chersonam relegauit, auxiliante etiam Galinico Patriarcha. Classe aduersus Arabes Africam occupantes ingenti parata, cùm infecta re rediret à Tyberio regno pulsus, truncatis naribus in carcerem coniectus est, ac posteà à Iustiniano è vinculis eductus, cum Tyberio per forum & Theatrum ab equis raptus, atque ad eius pedes detractus cùm ceruicibus pressis calcasset, in Cynegeppio, spectante populo, interfectus est, cùm triennio imperasset.
   In hoc continetur Numismate victoriola alata, dextra imaginem Crucis, sinistra palmae ramum ferens, cum inscriptione: VICTORIA AVG .
    TYBERIVS , dictus alio nomine ABSIMARVS , ab exercitu in Africa tumultuosè Imperator electus, qui subitò prius, quàm Leontius exercitum pararet, Constantinopolim profectus est, cum delectissimis militibus. Byzantio potitus, Lcontium in potestatem redactum, truncis naribus in vincula coniecit. Qui dignitate & honoribus sub Leontio floruerunt, eos omnibus bonis priua-
G 3 uit
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer