Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

293.

gida, vita solutus est, cùm imperasset solus annum 1. menses VII . Caesar verò annos VII . Homo statura exigua & gracili, maiestate conspicuus, laudis immodicè cupidus, cultu Numinum superstitiosus, Christianos impio quodam odio insectatus, quanquam à sanguine eorum abstineret, militiam tamen & studia eis interdixit, ne doctores artium liberalium essent, vnde materia deesset, & paulatim ingenium fidei defendendae. Plerosque praemiis & illecebris, quasi machinis à vera pietate auertit. Quinetiam librum aduersus Christianos edidit, quem tamen argutissimè Cyrillus Episcopus Alexandrinus refutauit.
   In Numismatis huius parte altera Taurus, & supra eum duae stellae, ad pedes verò anteriores Aquila cum inscriptione: SECVRITAS REIPVB . Infrà verò subscriptum: T. CONST .
Figure
Type: drawing

    CONSTANTIVS filius Constantii Imperatoris ex Theodora, frater Constantini Maximi, & Iuliani apostatae pater.
Figure
Type: drawing

    BASILINA nobilissima foemina, Constantini Magni fratris vxor, & mater Iuliani Imperatoris.
HEL
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer