Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

286.

Sed ab Heraclide Senatore Magnentianae factionis fautore, facta proditione, simulans velle cum eo loqui, obtruncatus est, capite palo fixo per Vrbis itinera deportato, cùm imperasset dies XXX .
   Aereus hic Numus ex altera parte repraesentat mulierem stolatam, Trophaeis insidentem, dextra Victoriolam alatam, sinistra hastam tenentem, adiecta inscriptione: ROMA FELIX . Infrà: * & [?]
Figure
Type: drawing

    CONSTANTIVS tertius frater, in diuisione Imperii, cùm eiattributus esset Oriens, morte Constantis intellecta, vlturus eius caedem, Gallum patruelem Caesarem fecit, & Orienti praefecit. Ingenti exercitus aduersus Magnentium comparato, memorabili illum praelio ad Murtiam fudit, quo Romani vires Imperii penè concidere, LIII . milibus vtrinque desideratis. Mox cùm Magnentius bellum reparasset, ad Lugdunum iterum eum vicit. Gallum à se anteà Caesarem dictum, ferocientem & insolentem supra Caesaris nomen, interfecit, ac solus rerum omnium potitus est. Tyrannos vndique oppressit, ac contra Persas saepius infeliciter conflixit stultitia suorum militum. Quibus ad sua abeuntibus, cùm Romam cum Ormisda regis Persarum filio inuisit, Iulianum Galli fratrem, tres & viginti aetatis annos agentem, Caesarem fecit, sorore sua Helena ei in matrimonium tradita: Eúmque in Gallias aduersus Alemannos eas tunc vastantes, cum paucis equitibus misit. Qui re feliciter gesta, cùm Imperator ab exercitu esset appellatus, de eo certior factus Constantius, aduersus Iulianum exercitum misit. Sèd febre correptus, vsq; ad radices montis Tauri lectica vectus, peruenit, ibíque apud Mopsocrenem febre intrinsecus exurente, quam indignatio nimia vigiliis augebat, decessit anno Imperii XXIIII . aetatis XLI . Princeps felix bellis ciuilibus, externis lacrymabilis, mirus artifex in sagittis iaculandis, à cibo vinóque, & somno multùm intemperans, patiens la-
A 2 boris
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer