Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

285.

Figure
Type: drawing

    CONSTANS Italiam, Africam, cum insulis, Illyricum, Dalmatiam, Macedoniam, & Achaiam sortitus est, ac fratre caeso, Galliam magno conatu Alpibus superatis, intra biennium in potestatem redegit. Egit primùm bonum, strenuum & iustum principem, pręfuítq; Galliis, vt bonus rector. Mox siue rerum felicitate, siue aduersa valetudine immutatus (pedibus enim manibúsque articulorum dolore vexabatur) cunctis ingratus, difficilis, morosus, & tam prouincialibus grauis, quàm militibus illiberalis esse coepit. Ob id coniuratio in eum est facta, autoribus Chrestio & Marcellino, simúlque Magnentio, incautus, fessus venatione, intra territorium quiescens, ad Helenam oppidum Pyrenaeo proximum oppressus est, cùm imperasset annos XIII . vixisset XXX .
   In hoc argenteo Numismate adparet statua loricata & paludata, sinistra hastam, dextra labarum tenens: in quo tale signum ☧ conspicitur, cum inscriptione: TRIVMPHATOR GENTIVM BARBARARVM . Infrà subscriptum: SIS .
Figure
Type: drawing

    NEPOTIANVS Eutropiae sororis Augustorum filius, Constante insidiis Magnentii interfecto, gladiatoribus stipatus à populo Romae Imperator est creatus, Augustíque nomen accepit.
sed
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer