Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

282.

eósque lambentem: supra eam duae stellae videntur. Hae literae infrà subscriptae: AFQ .
   Tertius Numus aereus, Constantinopoli excusus, continet victoriam alatam, dextra telum, sinistra clypeum gerentem, pede dextro rostrum nauis calcantem, his characteribus subscriptis: CONSZ .
Figure
Type: drawing

    HELENA Coël Regis Angliae filia, vel, vt alii volunt, humili loco inter Britannos nata, vxor Constantii, ex qua Constantium Magnum genuit, coactus autem repudiare eam, vt Thedoram Herculei priuignam duceret, Mulier sanctissima, & religioni Christianae maximè dedita, filio nondum baptizato, Christiana facta, filium Constantium ad Christi religionem, maximis quibus potuit precibus, attrahere est conata, Sanctam Crucem in locis abditis inuenit. Octogenaria diem obiit, & Constantinopoli in templo XII . Apostolorum insepulcro, quod Constantinus sibi, posterisq; suis extruxit, sepulta.
   Latus alterum cõtinet muliebrẽ statuam, dextra Lauri ramum ferentem, in sinistra quid habuerit, ob vetustatem cognosci nõ potuit.
Figure
Type: drawing

    MINERVINA Constantini magni prior vxor, & Crispi Caesaris mater, quam Constantinus valde dilexit.
Z 4 FAVSTA
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer