Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

278.

Figure
Type: drawing

    LICINIVS LICINIANVS in Dacia parentibus agricolis natus, ab iis puer enutritus, extrema pueritia militauit, promotúsque tribunus militum, bello contra Narsem optimè se gessit, ob id Galerio Maximino gratus, & Seuero mortuo Imperii consors factus Augustúsque appellatus est. Et primò Illyriis pra fuit, posteà in Orientem missus Maximianum fudit ac fugauit. Qua victoria ela tus superbire coepit, & Constantinum contemnere, Christianorum Deum irridere, in Christianos omnes desaeuire, plerisque clarissimis ac sanctissimis viris in vincula coniectis ac atrocissimè necatis, plerisque in exilium relegatis, quorum vxores satellitibus in matrimonium concessit. Iure igitur contra eum Constantinus Gallicanas & Italicas vires, non prohibente affinitate, expertus est, ac primò in Pannoniae campis eum fudit: mox reparantem vires incredibili celeritate ex Europa in Asiam expulit, maléque reconciliata iterum gratia, per Constantiam vxorem Licinii sororem Constantini cùm rebelles animos homo vecors retineret, Thessalonicae à militibus est interfectus, Anno aetatis LX . Imperii XIIII . Homo admodum asper, & vitio auaritiae & libidinis haud mediocriter deditus, literis ob inscitiam adeò infensus, VT VENENVM ET PESTEM REIP. NOMINARET . Oratores & Philosophos summo odio mirificè insectatus: Christianis infestissimus, vnde illi discordiarum semina aduersus Constantium acriora nata sunt. Vxorem habuit Constantiam sororem Constantini Imperatoris, filiam Constantii ex Theodora, ex qua genuit Licinium iuniorem, & Anabalianum patrem Dalmatii Caesaris.
   In monetae huius aureae parte altera, continetur statua Iouis nuda, pallio de collo pendente, sinistra hastam, dextra globum tenens,
Z 2 in
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer