270.
ACHILLEVS
in Aegypto Imperatorem se fecerat, contra quem Diocletianus profectus, Alexandriae obsessum, feris dilaniandum obiecit.
In huius argenteae monetae parte altera continetur statua muliebris in sella sedens, vtraque manu signa militaria tenens cum inscriptione tali:
FIDES MILIT
.
CERAVSIVS
, qui ab aliis
CRAVSSIVS
appellatur, homo familiae sordidae, sed ingenio manúque promptus, ac rei militaris peritissimus suit. Imò à militia strenua nomen & famam assecutus haud vulgarem. Cùm apud Bonnam tractum Belgicae, pacandum mare susceperat, & obseruanda Oceani littora, quae tunc Franci & Saxones infestabant, ac insolentiùs se gereret, nec praedas à Barbaris ablatas, aut prouincialibus restitueret, aut Imperatoribus mitteret, nec etiam Barbaris interciperet iter, contentus praeda ac spoliis ditari, iussus à Maximiano occidi, sumpta purpura intrauit Britanniam, vbi frustra cum illo bella cepta sunt.
VII
. autem anno ab Alecto socio est interemptus, qui etiam triennio occupatis Britanniis, ab Asclopiodoto Praefecto praeto. est superatus.
Hoc Numisma argenteum in posteriore parte habet statuam muliebrem stolatam, globo insidentem, dextra sceptrum, sinistra Cornucopiae tenentem, cum inscriptione:
GALLIA
.