Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

267.

bernanda Repub. inter eos concordia, vt alter alteri, nunquam repugnauerit, Diocletianúsque se Iouium, Maximianus Herculeum vocari passi sint. Deinde Diocletianus in Aegypto contra Achilleum, qui se Imperatorem fecerat, strenuè pugnans, eum superauit, ac interfecit, totámque Aegyptum pacauit. Deinde in Oriente plurimas nactus victorias, maximus est ei à Senatu triumphus decretus, cum inclytis cognominibus populorum à se deuictorum. Quibus non contentus, diuinos sibi vsurpauit honores, veluti caelestis in eo esset maiestas, voluítque adorari, more regum Persarum, Pedésque exosculandos omnibus sine generis discrimine exhibuit, ídque edicto sanxit. Aureo quoque & gemmato curru triumphauit, splendidiùs multò, quàm veterum quispiam. Senio confectus, decreuit se Imperio abdicare, & priuatus viuere, quod & fecit Nicomediae, quo die & Maximianus Mediolani deposuit Imperiales fasces, ac imperauit XX . annis. Post depositum Imperium, mansit priuatus Salonis, reirusticae indulgens, annis X. Sed cùm à Constantino & Licinio vocaretur ad festa nuptiarum Constantię, excusans per senectutem minimè licere, atque Imperatores minacibus literis, se excusationem non admittere, rescripsissent, suspectans necem dedecorosam, quòd fauisset Maxentio ac Maximino, venenum sumpsisse fertur, atque ita occubuisse, Anno aetatis LXXVIII . ac deinde à Senatu inter diuos relatus. Vir sagacis ingenii, acríque iudicii, in Christianos crudelissimus, & valde impius, & crudelis, quorum multa milia interfici iussit.
   In hoc Numismate adparet Diocletianus & Maximianus currui ex auro & pretiosis lapillis, quíque quatuor equis trahitur, sellis curulibus ornatis gemmis, insidentes. Quorum capitibus imminebant victoriae alatae duae, coronas ex Lauro Imperatoribus imponentes. Currum praecedunt milites fercula ferentes, addita inscriptione huiusmodi: TRIVMP. DE ORIENT. MAX .
   Triumphus autem talis fuit: Praeferebantur in vehiculis tabulae, signa, colossi, hostium galeae, thoraces, ocreae, peltae, scuta, vexilla, pharetrae, tela, arcus, enses, fraena & equorum picturata strata, opes, tapetes, & quę pretiosa & digna spectaculis, deuictis hostibus, allata erant: & modò ex Oriente, vtputa Assyriis, ac Persis, tentoria, & ex Babylonico opere multo. Pòst ing enshominum grex, qui in vasis ferebant
aurum

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer