Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

230.

Figure
Type: drawing

    MARINVS Dux limitis Sarmatici aduersus Scythas à fide Romanorum deficientes, Dux belli constituitur. Sed Imperator ab exercitu Illyricorũ creatus, paulò pòst in seditione militari est interfectus.
   In huius Numismatis posteriore parte, signa militaria tria videntur, medio est aquila imposita cum inscriptione huiusmodi: FIDES MILIT .
Figure
Type: drawing

    M. Q. TRAIANVS DECIVS Imperator è Bubali, inferioris Pannoniae vrbe, clarissimis parentibus natus, Vir artibus cunctis, virtutibúsq; instructus, à cunabulis semper spem bonam praebuit futurae indolis. Ad amplissimas dignitates non ambitione, nõ emptis suffragüs, sed virtute & bonis moribus peruenit. A militibus Illyricanis primùm Imperator factus, dehinc à Senatu Augustus est dictus. Cùm magnitudinem Imperii contẽplaretur, P. Cornelium Lucinium Valerianum, virum militarem, egregiis virtutibus ornatum, annum agentem iam LX . exercitui praefecit. Ob vitae praestantiam omnibus charus fuit. Ius quintae relationis & Proconsulare Imperium, Ius Tribunitiae potestatis arbitrio S. P. Q. R . permisit, Patris patriae cognomine contentus. In Gallia ciuiles motus sedauit.
r 2 In
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer