Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

229.

est irrisibilis fuisse traditur, & adeò seueri ac tristis animi, vt iam tum à quinquenni aetate nullo prorsus cuiusquam commento, ad ridendum solui potuerit: Patrémque quondam in ludis Secularibus petulantiùs cachinnantẽ (quanquàm adhuc tener) vultu notauerit auerso. A patre consors Imperii declaratus, Romae à Praetorianis, duodecimum agens annum, est interfectus.
   Huius Numisma continet Imperatoris statuam loricatam, paludatam, ocreatam, dextra sceptrum, sinistra hastile ferentem, à cuius tergo est Tribunus paludamento indutus, ex vtraque Imperatoriae statuę parte, signa militaria sunt posita. Inscriptio talis legitur: PRINGIPI IVVENTVTIS .
Figure
Type: drawing

   Alia moneta horum Imperatorũ, in qua duae victoriae alatae Laureatae, pectore seminudo clypeum tenent, in quo haec sunt scripta: VOTIS . Inscriptio verò est: VIGTORIAE AVGVSTORVM .
Figure
Type: drawing

    SEVERA AVGVSTA Philippi Imperatoris vxor, ex quo Philippum filium procreauit. Haec Christum coluisse fertur, atque opera Fabiani Pontificis, cum marito & filio baptismate infignita.
MARIN
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer