Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

215.

CERE . Quibus respondit: SED SECVRIOREM ATQVE DIVTVRNIOREM .
Figure
Type: drawing

    MAXIMINVS THRAX , ex patre Micaea, & matre Ababa barbaris natus, in prima pueritia pastor & opilio in montibus Thraciae fuit. Corporis vastitate ac robore conspicuus, manu quasi à fortuna ductus, ad Imperium venit. Stipendia primùm sub Seuero meruit, tantae magnitudinis ac fortitudinis, vt XVI . lixas vno sudore prostraret, ac septem valentisimos milites prosterneret, & terrae allideret, ita vt ab aliis Achilles, ab aliis Hercules, ab aliis Antaeus appellaretur, ac proptereà inter stipatores corporis sui, à Seuero in aulam locatus, & muneribus donatus. Sub Antonino Caracalla ordines militares duxit, Centuriatus & caeteras dignitates militares saepe tractauit. Sub Macrino militari desiit, & in Thraciam, vbinatus erat, se recepit, ibíque in vico possessiones sibi comparauit, & cum Gothis ac Alanis familiarissimè vixit penè triennio, plurimùm ab illis dilectus.Sub Heliogabalo Romam rediit. Sed cùm hominem impurissimum inuenisset, & eum tantùm honore Tribunatus dignatus esset, à militia decessit. Interfecto Heliogabalo, cùm Alexandrum principem intellexisset, iterum Romam contendit, quem miro cum gaudio, & gratulatione Alexander suscepit, legioníque Tyronum praefecit. Quos ita exercuit, vt breui perdiscerent omnem laborem militarem. Hunc cùm Alexander in suam pernitiem omni exercitui praefecisset, gaudentibus cunctis Tribunis, Ducibus, & militibus, cùm in Gallia seueriùs coërcuisset milites Alexander, illo persuadente militibus, quòd negligentiùs tardiúsque rem bellicam administraret, parsimonia etiam erga milites vteretur nimia, Mammaeam quoque matrem suam auaritia accusans, Alexander cum ma-
tre
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer