Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

192.

licitorum fidem non praestitit, nec publico aerario pepercit. Quam ob causam contemptui habitus, militibus infensus, à populo contemnebatur, maledictísq; insectabatur. Pescennius ad vrbis Pręsidium vocabatur. Populus quoq; vehementissimè in milites inuehebatur, quòd pecuniae studio Pertinacem occidissent. Quae omnia Iulianus ideo placidè pertulit, ac dissimulauit, vt populi fauorem paulatim sibi conciliaret. Nam Syriacum exercitum mirum in modum pertimuit, Nigrúmq; misso primipilari, occîdi iussit, Britannicum, & Illyricum minimè extimescebat. Pescennius itaq; niger in Syria, Septennius Seuerus in Illyrico cum exercitibus suis à Iuliano desciuere. Hic in Pannonia, ille in Oriente declaratus est Imperator, quod Iulianus minimè sperabat. Iulianus ira concitus curauit, vt Senatus Seuerum hostem iudicaret, atque vt de successore prouideret. Missi sunt à Senatu legati consulares, qui militibus suaderent, vt Seuerum repudiarent, neque illum Imperatorem, quem Senatus elegerat, susciperent. Sed omnia in irritum facta, Iulianum ad desperationem impulerunt. Qui pòst meliore consilio vsus, à Senatu petit Senatusconsultum de participatione Imperii, quod statim factum est. Cùm itaque plures Iulianus ad Seuerum mitteret, cum literis, spe quidem pacis, re vera autem, vt Seuerum occiderent, re intellecta, Seuerus hos interemit, atque ad plures Romam scribit, Se malle Iuliani hostem esse, quàm Imperii participem. Sed cùm nihil vndique efficere poterat, ad Magicam se conuertit, existimans se per Magos posse populi odium delinire, at que militum animos compescere, sed frustrà. Tum autoritate Senatus abrogatum est ei Imperium: atque Seuerus Imperator est ap pellatus, missíque à Senatu, qui eum occiderent, à quodam gregario milite inter foedissimas complorationes, ab omnibus destitutus amicis, obtruncatus atque trucidatus est. Corpus eius vxori à Seuero tra ditum est ad sepeliendum, & fuit in proaui monumento sepultum. Vixit autem annis LVI . mensibus IIII . Imperauit mensibus II . diebus v. Vir senex, gulosus, aleator, superbus, & armis gladiatoriis exercitus.
   Huius Numisma tale est, Templum Ionicis columnis extructum, quibus Tympanum incumbit: in quo imago est stans, vtrinque aliae procumbentes. In medio templi Iupiter seminudus, aquilae insistens, sinistra fulmen tenens, dextram Imperatori porrigens, adparet. In
m 3 foribus

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer