Volltext: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

191.

Figure
Type: drawing

    DIDIVS IVLIANVS MEDIOLANENSIS , filius Petronii Didii Seueri, & Clarae Aemiliae, pronepos Saluii Iuliani bis Consulis, Praefecti vrbi, necnon Iureconsulti nobilis. Apud Lucillam matrem Marci Imperatoris educatus, bonis in literis institutus, maximè legibus deditus, Magicae operam dedit. Quaestor ante legitimam aetatem, suffragio matris Marci, est designatus. Deinde Aedilis, Praetor, Praefectus legionis, Consul & Proconsul Africae, Consul cum Pertinace. Audita morte Pertinacis, sedatóq; tumultu, militibus in castris venale Imperium diuulgantibus, se tradituros ei, qui plus auri argentíque afferret, tutóq; eum in aulam deducturos, promittentibus, Iulianus, qui ingentem auri vim possidebat, ab vxore & filia, necnon à parasitorum turba persuasus, in muro de pretio & numeranda pecunia, cum militibus conuenit, ingentia pollicens, etiam multò plus auri, quàm aut petere auderent, aut accepturos sperarent, ídque sine mora se facturum spopondit, atque ita est admissus, statímque princeps est appellatus, similiter ei Commodi nomen impositum. Habita deinde concione militari, vespera in Senatum venit, totúmq; se Senatui obtulit. Facto Senatusconsulto Imperator est appellatus, vxor eius MALLIA Scantilla, & filia Didia Clara Augustae appellatae sunt. Sic Imperium mercatus, maiore militum comitatu, quàm caeteri consueuerant (nam impetum multitudinis verebatur) optimè armis munitus, in aulam deducitur. Tum primùm corrupti sunt militum mores, foedáque & insatiabilis pecuniae cupiditas, & Caesareae maiestatis contemptus inoleuit, cùm nullus existeret, qui piorum Principum necem vindicaret, atque emptum nundinatumque Imperium prohiberet. Adeptus Imperium, delitiis atque crapulę totum se dedit, neglecto Senatu, circa Rempub. minus curiosus, mollem ducens vitam, militibus sua spe frustratis: nam pol-
licitor
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer