Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

186.

vrbem, tanquàm suam coloniam incendi iussisset (quod tamen Laetus Praefectus praetorii prohibuit) & populum in tanto Amphitheatro interimi à classiariis militibus praecepisset, cubicularios etiam suos ex nutu facilè, sine omni causa occideret, factae sunt in eum conspirationes, per Q. Aelium Laetum Praefectum, & concubinam Martiam, quaminter omnes dilectissimam habuit. Qui ei propinante s venenum inefficax per Athletam, quem Herodianus Narcissum appellat, eum strangularunt, Anno vitae XXXII . Imperii XIII . Senatus decreuerat, vt cadauer eius vnco tractum in Tyberim proiiceretur, & populus postulauerat. At iussu Pertinacis in monumentum Adriani translatum est, cum huiusmodi inscriptione: IMP. CAES. DIVI M. ANTONINI PII GERMANICI SARMATICI F. DIVI PII NEPOTI DIVI ADRIANI PRONEPOTI DIVI ADNEPOTI. L. AELIO AVRELIO COMMODO AVG. SARMATICO GERMANICO MAXIMO BRITANNICO PONT. MAX. TRIB. POT. VIII. IMP. VIII. COS. VI. PP . Sic tandẽ post multiplices insidias, omnibus incommodus Commodus expirauit, cui aliôqui praeter aetatis flo rem, congruens corporis modus suffragabatur, pulchra virilísque facies, tranquillae faces oculis atq; micantes, flaua & crispa caesaries, vt in Sole ambulanti, velut igne quodam rutilaret.
   Posterior huius Numismatis pars: Statua Romae muliebris, galeata, cristata, & ocreata, pectore seminudo, Trophaeis insidens, sinistra cornucopiae tenens, dextra globum Imperatori togato ante se stanti porrigit, adhortans quasi, vt Imperium totius orbis susceptum sedulò administret. A dextra huius statuae alia, est Pacis caduceum Imperatori offerens, admonenti similis, vt Pacem diligenter tueatur. Imperator iureiurando quasi confirmare videtur, se & quae ad Imperium administrandum, ad Pacem tuendam requiruntur, nihil quicquam intermissurum. A tergo Imperatoris, Victoria alata, Imperatori coronam lauream imponens, adparet.
l 4 Post

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer