Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

155.

démq; noctes, in quo Serapidis templum, etiam septa, Neptuni aedes, Thermae Agrippae, Pantheon, Diribitorium, Balbi theatrum, Pompei porticus, Octauiae domus cum bibliotheca, templum Iouis Capitolini, cum aedibus, & sacellis coniunctis conflagrarunt, pestilentiae crudelissimae. In quibus tamen aduersis parentis solicitudinem atq; affectum ostendit, & consolando & opitulando. Cúmque ita omnibus esset charus, eúmque vulgò, PVBLICAS DELITIAS vocarent, febri correptus, in eodem, quo pater apud Sabinos agro, mortem obiit, Aetatis anno XLII . Imperii II . Philostratus ait Titum necatum à Domitio, veneno leporis marini propinati. Vix credi potest, quantum luctus, Vrbi prouinciísque intulerit huius mors, cùm totus Senatus circa vesperam, ipsius nuntiata morte, in Curiam irruit, quasi perpetuo custode orbatum terrarum orbem defleturus, tantásque ei gratias egit laudésque, quantas congessit ne viuo quidem vnquàm, & praesenti.
    In huius
Note: Further links to external Census database:

  · Census ID10070438: »Sestertius of Titus / Flavian Amphitheatre (RIC 186)«

Numismate Amphitheatrum apparet, à sinistra parte Sextisolium, à dextra Meta, cum inscriptione: S. C .
   Fuit autem Amphitheatrum, aedificium, cuius altissima moles inter Caelium montem, Palatinum & Esquilias pari propè dimensione assurgit, Tiburtino lapide, vndique forma ouata, altitudinis tantae, vt visio humana ad eius summitatem aegrè conscendat. Fornices habuit quatuor, scilicet Doricum, Ionicum, Corinthiacum, & Compositum, alterum alteri impositum. Tres inferiores in extremo columnis sustentantur: superioris pars pro muro est, fenestris aliquot lucem admittentibus. Est praeterea circa eum locum forinsecus, sicut in circis Porticus vnius structurae, per quam sunt ingressus, & ascensus venientibus ad spectaculum, ita, vt nihil turbet ingredientium & abeuntium iter. Et in singulis superioribus arcubus erant statuae marmoreae, cum incrustatione intrinsecus, & extrinsecus cum signis. Extant adhuc in quibusdam fornicibus ornamenta ex gypso. Et sub tanto aedificio subsunt cloacae, quibus pars molis sustentatur: cuius cauea capiebat loca LXXXV . milia. Et dum fiebant ludi, tota ipsa cauea operiebatur linteis. Media cauea arena spargebatur, vt gladiatores & pugnantes aut inter se, aut cum feris firmiùs ac stabiliùs pedibus consisterent, & labentes molliùs caderent. Vnde arena, pro cauea, saepenumero ponitur.
ARRICID

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer