Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

150.

uor excepit, multis virtutum testimoniis praedicatis. Illi autem inermes erant in veste serica, Laureis coronati. Perceptis autem laudibus eorum, Vespasianus, cùm dicere adhuc vellent, silentii signum dedit, magnáque omnium quiete facta surrexit, & magnam partem capitis adopertus, solemnia vota celebrauit, idémque Titus fecit. Perfectis autem votis Vespasianus, in commune omnes breuiter allocutus, milites quidem ad prandium, quod illis ex more ab Imperatore parari solet, dimittit: ipse verò ad portam recedit, quae ab eo, quòd per illam semper triumphorum pompa ducitur, nomen accepit: vbi & cibum priùs capiebant, & triumphalibus vestibus amicti, Diis ad portam collocatis, caesa hostia, inter spectacula transeuntes, triumphum ducebant, vt multitudini facilior praeberetur aspectus. Pro merito au tem narrari multitudo illorum spectaculorum & magnificentia non potest in omnibus, quae quisq; excogitauerit, vel artium factis, vel diuitiarum operibus, vel naturę nouitate. Nam penè quęcunq; hominibus, qui vsquàm sunt fortunati, paulatim quaesita sunt, aliis alia mirabilia, atq; magnifica, hęc vniuersa illa die Romanï Imperii magnitudinèm probauerũt. Etenim argenti auríq;, nec nõ & eboris, & in omni genere specierum siue opum multitudinẽ, non vt in pompã ferri cerneres: sed vt ita dixerim, omnia fluere, & alias quidem veste ex rarissimi generis purpura portari, alias diligentissima pictura variatas arte babylonica. Gemmae autem clarissimę tam multę, aliae coronis aureis, aliae aliis operibus inclusae traductae sunt, vt appareret frustrà nos earum vsquàm rerum esse aliquid suspicari. Ferebãtur autem simulacrorum singula, quę illi Deos habẽt, & magnitudine mirabili, & arte non defunctoriè facta, horúmq; nihil non ex pretiosa materia. Quin & animaliũ diuersa genera producebantur, propriis ornamentis induta. Erat autem etiam quę singula portaret magna hominum multitudo, purpureis vestibus, at que inauratis ornata. Ipsi etiam, qui ad pompam fuerant ab illa turba discreti, praecipua & mirabili ornamẽtorum magnificentia culti erant. Insuper his, ne captiuorum quidem vulgus inornatum videres, sed varietas & pulchritudo vestium, natam ex fatigatione corporum deformitatem, oculis subtrahebat. Maximè autem stupor erat machinarum, quae portabantur, siue pigmatum fabricatio, pro quorum magnitudine timendum viribus portantium occurrentes putabãt. Multa enim in tertium nidum vndiquaq; surgebant, & magnificentia fabricae cum admiratione delectabat, multis aurata
g 2 veste

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer