Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

17.

Numorum, orbem circundedi, ac se decussantibus lineis quatuor notaui, adposito etiam Indice Numorum, quos nemo alius ostenderit, ac protulerit ante me. Hac autem in re iam inde à Iulio Caesare, ad Neruam vsque, Numos ego mediocres, non tritos hos & vulgi manibus deletos monstraui, sed infrequentes ac eximios. A Nerua verò dum ad sequentes Imperatores progredior, amplos & inusitatae magnitudinis Numos, cum auersae partis excellentißimis historijs, ac imaginibus, vt ad finem vitae singulorum commonefeci lectores, haud vsus peruulgatis exemplaribus, & ab alijs proditis, sicut ab omnibus caeteris, qui hactenus in hoc argumento laborarunt, factitatum fuit. Primus quidem omnium Romae Iacobus Mazochius Librum à Sadoleto Cardinale conscriptum, & Leoni summo Pontifici dicatum, edidit hoctitulo, ILLVSTRIVM IMAGINES . Eum secutus est anno 1526. Argentorati Ioannes Nutichius, qui ex superiore mutuatus est, vel potiùs transsumpsit vniuersas imagines, idémq; rursum anno 1534. hoc ipsum opus suum denuò praelo tradidit, sed deteriùs, quàm quod anteà typis excuderat. Postremò anno 1550. Lugduni liber quidam ad exemplum superioris, cuius mentionem habui proximè, delineatus, in publicum exijt, tam ineptus & inscitus, vt ne aspici quidem, nedum legi mereatur, accitis verbis Nutichij, quibus vitam Imperatorum persequitur, & Ausonij carminibus, sed figuris vniuersis tam absurdis & inelegantibus, vt eximendae illae vel omittendae potiùs fuerint, quàm inserendae. Eas praetereo, quae in Munstheri Cosmographia Imperatorum singulorum vitae praefixae sunt, quae in Heluetiorum, Cuspiniani, Abbatis Vispurgensis historia visuntur, aliorúmq; multorum libris, inuerecunda temeritate, ac ignorantia scul. ptorum corruptas, & libros ipsos, quantumuis doctè scriptos inquinantes potiùs, quàm exornantes, quod necessum sit, vbi principum hominum formas nos designare volumus, & ad illorum vitas appingere, aut è Numis antiquis, aut è sculpturis, aut ex aeneis marmoreis vel statuis, expreßis studiosè, & iconicam figuram prorsus imitantibus, eas repraesentare, non autem vt libitum est, quantumuis egregiè caelare, ac sculpere didicerimus, nos ipsis nobis affingere, & excogitare. Nam qui vana ea persuasione gloriam aucupantur, & ea fraude imposturáque homines rerum imperitos lactant, imagines Imperatorum vbique dispergentes, nec graui iudicio considerantes, pauciores dum certae sint, multis illis tumultuarijs, & alienis praeferendas esse, & seipsos traducunt, deridendósq; retegunt: tantum abest, vt inde nomen reportent, & historias ipsas foedant, non decorant. Ego certè in hoc Opusculo propter rationes & incommoditates, quas nuper lectori planas
B 2 feci,

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer