Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

134.

Figure
Type: drawing

    CN. DOMITIVS , Domitii Neronis, & Antoniae Maioris filius, pater Neronis, vir scelestissimus,omníq; parte vitae detestabilis homicida.Siquidem Comes missus ad Orientem C.Caesaris iuuenis, libertum suum,quòd potare quantum iubebatur, recusaret, occidit. Puerum citatis iumentis haud ignarus obtriuit, Equiti cuidam Romano in medio foro oculum eruit.Perfidus,maiestatis quoq;,adulteriorum, incestique cum sorore Lepida reus factus,mutatione temporum euasit. Tandem Pyrgis,morbo aquae intercutis decessit, sublato ex Agrippina silio Nerone.
    AGRIPPINA Germanici & Agrippinae silia, primò ex Cn.Do mitio Aenobarbo filium Neronem habens, postea Claudio nupsit, & simul filium in adoptionem dedit.De qua suprá.
Figure
Type: drawing

    OCTAVIA Claudii Caesaris, & Messalinae filia.Hanc pater Neroni post matrimonium Agrippinae despẽdit: cuius consuetudinem citò aspernatus Nero, eámq; saepe srustra strangulare meditatus dimisit, vt sterilem.Improbante diuortium populo, relegauit, primùm in Campaniam,dehinc in insulam Pandateriam. Posteà sub crimine
e 2 falsi
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer