Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

115.

    LIVIA DRVSILIA Tiberio Neroniantea nupta, ex quo etiã Tiberium & Drusum Nerones suscepit, Augusto petenti in matrimonium collocata, vnicè & perseueranter ab Augusto dilecta. Nihil liberorum ex eo habuit. Faetus conceptus immaturus est editus. Mulier comis ad extremam aetatem vixit. Octuagesimum annum sine vllo morbo attigit. Mortua elata est adhibitis quibusdam imaginibus cum luctu mulierum Romanarum ad annum, iussu Senatus.
Figure
Type: drawing

Note: Further links to external Census database:

  · Census ID10051843: »Sestertius of Augustus (Tiberius / Altar, RIC 240)«


    OCTAVIA , patre Octauio, & matre Ancharia nata, soror Octauiani Augusti, M. Antonio in coniugium tradita, ex eo duas Antonias maiorem & minorem suscepit. Deinde M.Marcello iuncta, duas filias, & C.Marcellum filium, Augusti generum genuit.
    C. MARCELLVS , C.Marcelli & Octauiae, Octauiani Augusti sororis, filius, vixdum pueritiam egressus, Iuliam Augusti filiam, in matrimonium duxit, & haud multò pòst obijt.
Figure
Type: drawing

    TIBERIVS NERO CAESAR , ex patre Tiberio Nerone, qui sub Iulio Cęsare bello Alexandrino Quęstor fuit, & matre Liuia Drusilla XVI . Calend. Decemb.M.Aemilio Lepido, & Munatio Planco Coss. natus est. Infantiam pueritiámq; habuit lu-
xuriosam
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer