Volltext: Landi, Constanzo: IN VETERVM NVMISMATVM ROMANORVM MISCELLANEA EXPLICATIONES

132.

133.
ADRIANI ANTINOVS.


    IN Nomismate aereo perãtiquo, quod apud Decianum iurisconsultum Vtinensem Patauij vidimus, erat ex altera parte ANTINOI imago pulcherrimè efficta, cum his notis Graecis, ΗΡΩΣ ΑΝΤΙΝΟΟΣ, in latere verò erant & illa Graecè scripta. ΝΕΩΚΟΡΟΝ ΑΔΡΗΑΝΙ ΙΚΤΑΡΥ [?] ΜΗΤΡΟΠΟΛΕΩΣ. ibi etiam effictus erat Tripos Phoebi vnà cum serpente, ex quo exibat lauri arbusculum, cui Tripodi inerat, haec subscriptio Graeca. ΝΕΩΠΥΔΙΩ. Cùm igitur hoc Nomisma non vulgari sculptura fabre factum attentius domi cogitarem, eiusq́; imago ante oculos saepius ac saepius obuersaretur, ob miram pulchritudinem, ac raram speciẽ iuuenis, subijt animo historia ANTINOI , quae apud Dionẽ Graecum scriptorem in Adriano, alias à me fuerat lecta, & apud Pausaniam in Arcadicis. Fuit igitur ANTINOVS , formosissimus ex Bithyniae vrbe Cythynide, quem Claudionopolim vocant, iuuenis ab Adriano Caesare praeter modũ adamatus, in delitijsq́; habitus. Quinetiam nouus Apollo pro Deo habitus ab eodẽ imperatore & Heros vocatus, oraculúmque eidem constitutum, quod indicat Tripos ille in numo signatus. Ad Nilum etiam est AEgyptiorum oppidum ANTIVOIS , de eius nomine dictum, quod & ἀδριανόπολις est. stellam in coelo eiusdẽ Antinoi apparuisse, visámque à se asserebat Adrianus, qui perlibenter eos audiebat, qui dixissent ex spiritu Antinoi natam stellam, & Graeci quidem (vt AElius Spartianus narrat) volente Adriano Antinoum ipsum consecrauerunt. In AEgypto periit autem Antinous, vbi & ei habitus est honos, Mantinenses annuum festum, & quinto quoque anno ei celebrabant, vt ait idem Pausanias in Arcadicis. Huius Antinoi statuae duae pulcherrimae, Leonis. x. Pontificis Max. tempestate ROMAE repertae sunt, quas idem Pontifex in Vaticano statuit. Sed de huius Numismatis interpretatione, quod ad historiam pertinet, nihil amplius est, quod in praesentia dicam, cùm qui cupiat rem penitus intelligere, adire possit ipsum Dionem, & AElium Spartianũ in Adriano. Diuus Hieronymus lib. 20. aduersus Iouinianum de Antinoo sic meminit, Et vt sciremus quales Deos semper AEgyptus recepisset, nuper ab Adriani amasio vrbs eorum, Antinois appellata est. Alij etiam scriptores, vt Nicolaus Leonicus Thomaeus lib. 2. variae histor. cap. xix. & antiqui de eo meminerunt, & praecipuè Pausanias author Graecus lib. viij. Arcadicorum, qui eundem Antinum vocat, non Antinoum & qui in Gymnasio Mantinensium domũ habuisse scribit, quae simulachra Antini spectatu digna cõtinet,
M 3 Baccho


Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer