Full text: Landi, Constanzo: IN VETERVM NVMISMATVM ROMANORVM MISCELLANEA EXPLICATIONES

93.

94.
VITELLII FIDES
EXERCITVVM.


    IN quodam Vitellij imperatoris Numismate
Note: Further links to external Census database:

  · Census ID10056310: »Denarius of Vitellius / Clasped Hands (RIC 47)«

, erant duae manus simul iunctae, cum his verbis FIDES EXERCITVVM. in alio nummo bene veteri, quem mihi dono dedit SCANZIVS Mediolanensis iuris ciuilis perstudiosus scholasticus, fuit imago Claudij imperatoris radiatam coronam capiti habentis cum hac inscriptione, IMP. C. CLAVDIVS AVG. cuius à tergo erat stans icuncula signiferi ambabus manibus signa tenentis, his verbis FIDES EXERCI. Signorum autem seu vexillorum alterum in apice manum expansam, alterum florem praeseferre videbatur. Quod ad Vitellij nummum pertinet, nihil apud Suetonium de hac re reperi, quódque ad praesentem explicationem facere posset. Apud Titum Liuium ea tamen verba iandiu legi in libr. xxiij. ab vrbe condita, vbi Pacuuius Calauius dehortatur filium à facinore & caede Annibalis hunc in modum. Paucae horae sunt, intra quas iurantes per quicquid Deorum est, dextras dextrę iungentes fidem obstrinximus, vt sacratis de mẽsis essemus. quibus verbis satis perspicuè apparet, quídnam illae duae dextrae designent. Nam sic iunctae manus fidem demonstrant. in bello enim sic milites faciebant, vt darent manus alter alteri, & imperatoris sui animum confirmarent, quin sacramento adigebantur, se nunquam fidem imperatori suo violaturos, & pro salute eius etiam morituros. vt lib. ij. cap. v. de re militari ad Valentianum Caesarem Vegetius Flauius commemorat. quod fiebat cùm nomen in militiam darent. Sed qui in externam militiam legi se passi essent, militariter more Roma. puniebantur. Cùm igitur fidẽ obligarent in bello, dextras ita iũgebant in signũ foederis. Quẽ morem praecipuus poëtarum obseruauit saepius, & j. cùm dixit.
Pars mihi pacis erit dextram tetigisse tyranni. Et,
Cur dextrae iungere dextram Non datur? Et illud,
Et dextrae coniungere dextram Accessi.
Ergo et quam petitis iuncta est mihi foedere dextra.


   Sed & Alciatus iurisprudentiae sacratiss. antistes in doctissimo libello Emblematum his carminibus antiquum morem exercituum simul manus ingentium eleganter depinxit. CONCORDIA.
In bellum ciuile duces cùm Roma pararet,
Viribus et caderet Martia terra suis:
Mos fuit in partes turmis coëuntibus hasdem,
Coniunctas dextras mutua dona dari.
Foederis haec species, id habet Concordia signum,
Ut quos iungit Amor, iungat et ipsa manus.


Fuit


Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer