Full text: Landi, Constanzo: IN VETERVM NVMISMATVM ROMANORVM MISCELLANEA EXPLICATIONES

166.

est, in quo plurima aromata condebantur, vbi eboreus lectus erat stratus, in quo imago cerea defuncti imperatoris iacebat. in cuius fastigio inerat aquila, ad quam ignis paulatim ascendens, illam vincula rumpentem, vt effugeret in coelum, efficiebat. sicq́ue defuncti imperatoris animam in coelum fingebatur ferre. sicq́ue consecratio seu relatio inter Diuos fiebat. quod verbum seu dictio in Nomismate ficta refertur sic, CONSECRATIO. Cuius totam effigiem petendam esse ab Herodiano authore Graeco lib. 4. iandiu in meis Nomismatibus admonui. Ideo hîc verba eius non operae est pretium, vt ponam. Gradibus autem quatuor fiebat Taberna culum ligneum quidem, vt in Nomismate apparet, quadrangula forma. Sed de his satis. Haec igitur pauca in bonam partem accipias percolende mi pater, quem iamiam cupio ex vultu & facie cognoscere, cùm precipuè virtus tua ac dignitas, communísque patria Placentia me id mirum immodum facere impellant. Vale religiose Antistes, praesésque templi Diui Theodori Papiensis, méque tui amantissimum iam redama. Nono Cal. Maij. M. D. LV.

167.
C. POSTHVMI
DIANA.
Constantius Landus Comes Iulio Puteo S. D. P.


    CVM heri in celebri pompa Tancredum Sarzanensem ex Hetruria iuuenem infulis doctoreis à Francisco Alciato decoratum comitaremur domum, interq́ue loquendum (vt fit) à te ego peterem, an quicquam noui ex Placentia vrbe, (cùm nuperrimè illinc adueneris) afferres: narratísque quibusdam à te paucis, subiecisti postremò te numum quendam argenteum, quem mihi ostenderes, tecum habere, statímque è crumena numo tracto dedisti mihi, vt explicem, superinde dictitans te mihi illum largiri, quo à me accepto (cùm etiam munus reijcerem) vt tantum tibi morem gererem interpretari coepi, illicò ac me domum proripui, historiam igitur hanc breuem, & qualemcunque tui numismatis habeto, quae à me aliàs lecta, modò succurrit animo, meliora cùm reperero, ad te scribam: haec nunc vtcunque sunt, legito.
   IN Numismatis
Note: Further links to external Census database:

  · Census ID10056858: »Denarius of C. Postumius (Bust of Diana / Hound, RRC 394.1a) (owner: I. Puteus)«

tui priori parte extat imago mulieris comas in nodum conglomeratas habentis, circinis vtraque tempora muliebri elegantia ambientibus, in posteriori autem partes nummi effigies seu species currentis canis adparet cum inscriptione, POSTVMA,
Sed


Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer