Volltext: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

86.

Figure
Type: drawing
ANNIA
    ANNIAE gentis plebeiae ita multi ex antiquis Scriptoribus meminerunt vt eorum indicandis locis supersedendum mihi sit. Quod autem ad huius tabellae argenteos denarios pertinet, id non praetermittam, opinari nonnullos C. ANNIVM in eis designari, qui pro-Consulari potestate, vt est apud Plutarchum contra Sertorium in Hispaniam missus est, atque in altero caduceum & lances, ad pacem & iustitiam significandam expressas esse. L. certe Fabius Hispaniensis & C. Tarquitius, si quid hoc ad eam confirmandam opinionem facit, in Sertorianis partibus fuerunt, cum C. Annius illud bellum conficiendum suscepit, vt ex Salustij Historiarum fragmento, quod in Tarquitia gente adduximus suo loco notauimus. De Annio qui III. Vir aereos nummos sub Augusto (vt opinor) signauit, nihil me apud veteres Scriptores legisse memini. Ad C. Annij Patrem fortasse pertinet vetus haec inscriptio Ateste circa Patauium recondita.

Margin note:

Gruterus p. 354.

T. ANNIVS P. F.
FAB. SECVNDVS
TRIB. MIL. PRAEF.
I. D. CVR. AER.
T. F. I.


ANTESTIAM

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer