Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

76.

Figure
Type: drawing
AELIA
    AELIAM gentem aut AILIAM, eandem esse cum ALLIA, ex Capitolinis monumentis aperte satis intelligimus. Fuit autem plebeia, sed antiqua, maximisque gestis magistratibus nobilis. Q. AELIVS LAMIA,
   2. ad quem secundus in hac tabella expressus denarius pertinet, Frater fortasse fuit L. AELII Lamiae Cos. cum M. Seruilio Gemino anno DCCLV.

incertum tamen ad vtrum horum scripserit Horatius,
AELI vetusto nobilis ab Lamo,
Quando & priores hinc Lamias ferunt
Denominatos, & nepotum
Per memores genus omne fastos
Autore ab illo ducis originem,
Qui Formiarum moenia dicitur
Princeps, & innantem Maricae
Littoribus tenuisse Lyrim
Late tyrannus.

   
   5.. P. PAETVS, qui in quinto tabellae denario notatus est, designatur, opinor, is qui Praetor fuit anno D L. Deinde Consul cum Cn. Cornelio

Lentulo anno sequenti: Praetor iterum anno DLXXVII. cuius Praeturae

meminit Liuius, & Varro de vita populi Romani apud Nonium his verbis. 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer