Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

70.

71.
FAMILIAE ROM. EX ANTIQ. NVM.

Figure
Type: drawing
A B V R I A
    ABVRIAE gentis vnus quod sciam Liuius facit mentionem lib. XXXIX. nullo tamen adiecto cognomine, siue GEMINVS, illud sit, siue GEMELLVS, aut aliud quod tribus litteris GEM. in nummis
   1.. expressum est. Commemoratur ab eo M. ABVRIVS Trib. pl. M. AEmilio tum Cos
   2.. hoc est anno vrbis Conditae DLXVI. commodaturus petitioni M. Fuluij Pro-Cos. ex AEtolia reducis intercessit; scilicet ita sibi mandatum ab Cos. ne Fuluio triumphus absente Cos. decerneretur. Erat autem Fuluij inimicus AEmilius, tandem exoratus & castigatus, ab hac intercessione destitit. Haec pluribus verbis Liuius. Lib. autem XXXXI. Inde, inquit, Coss. Praetoresque prouincias sortiti. Pisae Cn. Cornelio, Ligures Petillio obuenerunt. Praetores Papirius Maso vrbanam: M. ABVRIVS inter Ciues & Peregrinos sortiti sunt. Fuit autem Praetor M. hic ABVRIVS anno V. C. DLXXVII. Vnde duplex videtur fuisse gens ABVRIA, alia plebeia, ex qua fuit primus ille Trib. pl. alia patritia, ex qua fuit ille ABVRIVS

Praetor; nemo enim Praetor nisi ex nobilitate: ita enim Liuius sub annum, vt notant marmora Capitolina CCCLXXVII. Annus hic erit insignis noui hominis consulatu, insignis nouis duobus magistratibus, Praetura & Curuli AEdilitate: hos sibi
   3.. Patricij quaesiuere honores pro concesso plebi altero consulatu. C. ABVRII in
   4.. tribus posterioribus nummis signati qui P. Licinio Crasso, C. Cassio Longion
   5.. Coss. anno DXXCII. Legatus ad Massanissam & Carthaginienses

missus est, meminit idem Liuius his verbis; In eam rem Legati ad Massanissam Carthaginiensesque missi, L. Posthumius Albinus, P. Terentius Culeo, C. ABVRIVS &c. Huius fortasse libertus fuit C. ABVRIVS Pamphilus, qui in antiqua hac Inscriptione quae Caere exstat, descriptus est.
A

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer